S. THOMÆ AQVINATIS
Ordinis Prædicatorum
DE REGNO
vel
DE REGIMINE
PRINCIPVM AD
REGEM CYPRI
S. THOMÆ AQVINATIS
Ordinis Prædicatorum
DE REGNO
vel
DE REGIMINE
PRINCIPVM AD
REGEM CYPRI
indexatum et præparatum a
Ricardo M. Romn,
S. R. E. Presbyterus
Bonis Auris
MCMXCVIII
Goretti Publications
MMX
Dozenal numeration is a system of thinking of numbers in twelves, rather than
tens. Twelve is much more versatile, having four even divisors—2, 3, 4, and 6—as
opposed to only two for ten. ^is means that such hatefulness as “0.333 . . . for Ä
and “0.1666 . . . for 1
/
6
are things of the past, replaced by easy “0;4”(four twel hs)
and “0;2”(two twel hs).
In dozenal, counting goes “one, two, three, four, five, six, seven, eight, nine, ten, elv,
dozen; dozen one, dozen two, dozen three, dozen four, dozen five, dozen six, dozen
seven, dozen eight, dozen nine, dozen ten, dozen elv, two dozen, two dozen one . . .
It’s written as such: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, X, E, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 1X, 1E, 20,
21 . . .
Dozenal counting is at once much more efficient and much easier than decimal
counting, and takes only a little bit of time to get used to. Further information can
be had from the dozenal societies (http://www.dozenal.org), as well as in many
other places on the Internet.
2015 (11EE) Donald P. Goodman III. Version 2.0. ^e text is taken from Documen-
ta Catholica Omnia, http://www.documentacatholicaomnia.eu/a\_1000\_About
\_Us.html, which itself claims no copyright on the text, which is in the public do-
main. ^e cover image is Friedrich Kaulbach’s Krönung Karls des Großen, and
is also in the public domain.
^is document may be copied and distributed freely, as its text is in the public
domain.
Goretti Publications
http://gorpub.freeshell.org
gorpub@gmail.com
Index
Prologus 1
Liber 1 3
Capitulus 1
Quod necesse est homines simul viventes ab aliquo diligenter regi . . 3
Capitulus 2
Distinguistur multiplex dominium sive regimen . . . . . . . . . . . . . . 5
Capitulus 3
Quodutiliusest multitudinem hominum simul viventium regi per unum
quam per plures . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 6
Capitulus 4
Quod, sicut dominium unius optimum est, quando est iustum, ita op-
positum eius est pessimum, probatur multis rationibus et argumentis 7
Capitulus 5
Quomodo variatum est dominium apud Romanos, et quod interdum
apud eos magis aucta est respublica ex dominio plurium . . . . . . . . X
Capitulus 6
Quod in regimine plurium magis sæpe contingit dominium tyranni-
cum, quam ex regimine unius; et ideo regimen unius melius est . . . E
Capitulus 7
Conclusio, quod regimen unius simplicitersit optimum. Ostendit qua-
liter multitudo se debet habere circa ipsum, quia auferenda est ei oc-
casio ne tyrannizet, et quod etiam in hocest toleranduspropter maius
malum vitandum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 10
Capitulus 8
Quid præcipue movere debeat regem ad regendum, utrum honor, vel
gloria. Opiniones circa hoc, et quid sit tenendum . . . . . . . . . . . . . . 13
Capitulus 9
Qualis est verus finis regis, quimovere debetipsum ad bene regendum 15
Capitulus X
Quodpræmium regum et principum tenet supremum gradumin bea-
titudine lesti, multis rationibus ostenditur et exemplis . . . . . . . . . 18
Capitulus E
Quod rex et princeps studere debet ad bonum regimen propter bo-
num sui ipsius et utile quod inde sequitur; cuius contrarium sequitur
regimen tyrannicum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 1X
v
vi Index
Capitulus 10
Quod bona etiam mundialia, ut sunt divitiæ, potestas, honor et fama,
magis proveniunt regibus quam tyrannis, et de malis in q incur-
runt tyranni etiam in hac vita . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 22
Capitulus 11
Procedit ad ostendendum regis officium, ubi secundum viam natu
ostendit regem esse in regno sicut anima est in corpore et sicut Deus
est in mundo . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 23
Capitulus 12
Assumit ex hac similitudine modum regiminis, ut sicut Deus unam-
quamque rem distinguit quodam ordine et propria operatione et loco,
ita rex subditos suos in regno; et eodem modo de anima . . . . . . . . 24
Capitulus 13
Quis modus gubernandi competat regi, quia secundum modum gu-
bernationis divinæ: qui quidem modus gubernandi a gubernatione
navis navis sumpsit initium, ubi et ponitur comparatio sacerdotalis
dominii et regalis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 26
Capitulus 14
Quod sicut ad ultimum finem consequendum requiritur ut rex sub-
ditos suos ad vivendum secundum virtutem disponat, ita ad fines me-
dios. Et ponuntur hic q sunt illa q ordinant ad bene vivendum
et q impediunt, et quod remedium rex apponere debet circa dicta
impedimenta . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 29
Liber 2 31
Capitulus 1
Qualiter ad regem pertinet instituere civitates vel castra ad gloriam
consequendam, et quod eligere debet ad hoc loca temperata; et postea
subiungit q ex hoc commoda regna consequantur, et q incom-
moda de contrario . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 31
Capitulus 2
Qualiter eligere debent reges et principes regiones ad civitates vel ca-
stra instituenda, in quibus ær sit salubris; et in quo talis ær cognosci-
tur, et quibus signis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 32
Capitulus 3
Qualiter necesse est talem civitatem, construendam a rege, habere
copiam rerum victualium, quia sine eis civitas esse perfecta non po-
test; et distinguit duplicem modum istius copiæ, primumtamen magis
commendat . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 34
Index vii
Capitulus 4
Quod regio quam rex eligit ad civitates et castra instituenda debet ha-
bere amœnitates, in quibus cives sunt arcendi ut moderate eis utan-
tur, quia sæpius sunt causa dissolutionis, unde regnum dissipatur . . 36
Capitulus 5
Quod necessarium est regi, et cuicumque domino, abundare divitiis
temporalibus, q naturales vocantur, et ponitur causa . . . . . . . . 38
Capitulus 6
Quod expedit regi habere alias divitias naturales, ut sunt armenta et
greges, sine quibus domini bene regere terram non possunt . . . . . 39
Capitulus 7
Quod oportet regem abundare divitiis artificialibus, ut est aurum et
argentum, et numisma ex eis conflatum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 3E
Capitulus 8
Qualiter ad regimen regni, et cuiuscumque dominii, necessarii sunt
ministri: ubi incidenter distinguitur de duplici dominio, politico et de-
spotico, ostendens multis rationibus quod politicum oportet esse suave 41
Capitulus 9
De principatu despotico, quis est, et qualiter ad regalem reducitur,
ubi incidenter comparat politicum ad despoticum secundum diver-
sas regiones et tempora . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 44
Capitulus X
Habita distinctione dominii, hic distinguitur de ministris secundum
differentiam dominorum: et quædam genera ministrorum ostendit
omnibus dominis communia. Postea probatservitutem in quibusdam
esse naturalem . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 45
Capitulus E
Quodnecessarium est regi et cuilibet domino in sua iurisdictione mu-
nitiones habere fortissimas, et rationes quare ibi multæ ponuntur . . 48
Capitulus 10
Quod ad bonum regimen regni, sive cuiuscumque dominii, pertinet
stratas, sive quascumque vias in regione, vel provincia, habere secu-
ras et liberas . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 49
Capitulus 11
Qualiter in quolibet regno et quocumque dominio necessarium est nu-
misma proprium: et quot bona ex hoc sequuntur, et q incommoda
si non habeatur . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 4X
Capitulus 12
Id bonum regimen regni, et cuiuscumque dominii sive politiæ, ponde-
ra et mensu sunt necessariæ, exemplis et rationibus persuadetur 51
viii Index
Capitulus 13
Quod oportet regem et quemlibet dominum ad conservationem sui
status adhibere sollicitudinem, ut de ærario publico provideatur pau-
peribus: et hoc exemplis et rationibus probat . . . . . . . . . . . . . . . 52
Capitulus 14
Qualiter oportet regem, et quemcumque dominantem, ad cultum di-
vinum intendere, et quis fructus ex hoc sequatur . . . . . . . . . . . . . 54
Liber 3 59
Capitulus 1
Consideratur et probatur omne dominium esse a Deo, considerata
natura entis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 59
Capitulus 2
Hoc idem probat ex consideratione motus cuiuslibet natu crea. 5X
Capitulus 3
Hoc idem probatur per considerationem finis . . . . . . . . . . . . . . . 60
Capitulus 4
Qualiter dominium romanum fuit a Deo provisum propter zelum
patriæ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 62
Capitulus 5
Qualiter Romani meruerunt dominium propter leges sanctissimas
quas tradiderunt . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 64
Capitulus 6
Quomodo concessum est eis dominium a Deo propter ipsorum civi-
lem benevolentiam . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 66
Capitulus 7
Qualiter Deus permittit aliquod dominium ad punitionem malorum,
et quod tale dominium est quasi instrumentum divinæ iustitiæ contra
peccatores . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 68
Capitulus 8
Quod interdum tale dominium cedit in malum dominantium, quia
propter ipsorum ingratitudinem in superbiam elati graviter depri-
muntur . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 6E
Capitulus 9
Quod homo naturaliter dominatur animalibus sylvestribus et aliis
rebus irrationabilibus, et quomodo: quod probatur multis rationibus 71
Capitulus X
De dominio hominis secundum gradum et dignitatem, et primo de do-
minio Pa qualiter præfertur omni dominio . . . . . . . . . . . . . . . 73
Capitulus E
De dominio regali, in quo consistit, et in quo differt apolitico, et quo
modo distinguitur diversimode secundum diversas rationes . . . . . 76
Index ix
Capitulus 10
De dominio imperiali, unde istud nomen habuit originem, quando et
de quibusdam aliis nominibus: ubi incidenter distinguuntur monar-
chiæ et quantum duraverunt . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 7X
Capitulus 11
De monarchia Christi, quomodo in tribus excellit, et de Octaviano Au-
gusto, quomodo gessit vices Christi . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 80
Capitulus 12
Movetur quæstio de monarchia Christi, quo tempore incepit et quomo-
do latuit, et quare: et duplex assignatur causa suæ occultationis, et
primo ponitur una . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 82
Capitulus 13
Secundacausa assignatur quareDominusassumpsitvitam abiectam
et occultam, licet esset verus Dominus mundi; et exponuntur verba
Isa Prophetæ de Christo . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 84
Capitulus 14
Quod isto modo aucta fuit respublica per exempla antiquorum Ro-
manorum, et postea subdit de Constantino . . . . . . . . . . . . . . . . . . 86
Capitulus 15
Qualiter imperatores constantinopolitani, sequentes a Constantino, fue-
runt obedienteset reverentes Ecclesiæ Romanæ: et hoc ostendit per
quatuor concilia, quibus dicti principes se subiecerunt . . . . . . . . . 88
Capitulus 16
De duobus conciliis sequentibus post alia quatuor, celebratis tempore
Justiniani et Constantini iunioris; et q fuit ratio quare imperium
translatum fuit a Græcis ad Germanos . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 8X
Capitulus 17
Qualiter diversificatus est modus imperii a Carolo Magno usque ad
Ottonem tertium; et unde plenitudo potestatis summo Pontifici convenit 8E
Capitulus 18
Comparatio regalis dominii inter imperiale et politicum, qualiter con-
venit cum utrisque . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 91
Capitulus 19
De dominio principum, qui subsunt imperatoribus et regibus, et de
diversis nominibus eorum quid importent . . . . . . . . . . . . . . . . . 93
Capitulus 1X
De quibusdam nominibus dignitatum singularibus in quibusdam re-
gionibus: et quale sit omnium istorum regimen . . . . . . . . . . . . . . 95
x Index
Liber 4 99
Capitulus 1
De differentiainter principatum regni et principatumpoliticum, quem
dividit in duos . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 99
Capitulus 2
De necessitate constituendi civitatem, propter communitatem neces-
sariam humanæ vitæ, circa quam præcipue consistit principatus po-
liticus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 9E
Capitulus 3
Declaratur hoc idem ex parte animæ, sive ex parte intellectus, sive
voluntatis, scilicet constitutionem civitatis esse necessariam . . . . . . X1
Capitulus 4
De communitate civitatis, in quo consistat, ubi Aristoteles refert opi-
nionem Socratis et Platonis, quam hic auctor declarat . . . . . . . . . . X4
Capitulus 5
De opinione Socratis et Platonis circa mulieres, quomodo sint expo-
nendæ rebus bellicis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . X7
Capitulus 6
Assumit alteram partem, quod non est conveniens mulieres exponi
debere bellicis rebus, et respondet ad argumenta in contrarium facta X9
Capitulus 7
Refert aliam opinionem dictorum philosophorum quantum ad prin-
cipatum, quem volebant esse perpetuum: circa quam disputat ad
utramque partem . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . XX
Capitulus 8
Hic declarat melius esse in politia non perpetuare rectores; et re-
spondet ad partem oppositam: ubi etiam dicit, nullum in Lombar-
dia habere dominium, nisi per viam tyrannicam, duce Venetiarum
excepto . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . E0
Capitulus 9
Hic disputat de communitate bonorum quantum ad possessiones, quam
quidem philosophus nomine Pheleas dicit debere adæquari in omni-
bus: et quod est falsum quod Lycurgus philosophus sensit . . . . . . . E2
Capitulus X
Agitur rursus de politia Platonis et Socratis quantum ad genera ho-
minum qui requiruntur in ea, q sunt quinque; ubi multum dispu-
tatur de numero bellatorum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . E4
Capitulus E
Hic declarat de politia Hippodomi philosophi, qui reprehenditur quan-
tum ad genera hominum, quia ponit solum tria, et quantum ad nume-
rum populi . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . E7
Index xi
Capitulus 10
Refert etiam opinionem eiusdem quantum ad possessiones, quas in
tres partes dividit; et in quo salvatur sua positio . . . . . . . . . . . . . . E8
Capitulus 11
Ponit opinionem eiusdem circa iudices et assessores politiæ, ubi divi-
sionem facit multiplicem et notabilem circa ea q sunt agenda per
iudices . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . EX
Capitulus 12
De politia Lacedæmoniorum, quam reprehendit circa regimen ser-
vorum et mulierum, et circa bellatores . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 100
Capitulus 13
Reprehendit etiam dictam politiam quantum ad Leges filiorum et iudi-
cum, movens quæstionem, utrum pauperes sunt eligendi ad regimen
politicum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 102
Capitulus 14
Redit adhuc super politiam Lacedæmoniorum quantum ad ipsorum
regem, reprobans modum quem tenebant circa ipsum, ostendens in-
convenientia q sequebantur ex hoc . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 104
Capitulus 15
Ex eadem causa ponit quædam in dicta politia Lacedæmoniæ repre-
hensibilia, q erant materia dissensionis in populo . . . . . . . . . . . 105
Capitulus 16
Hic declarat de politia cretensi, et differentia eius ad lacedæmonicam,
de auctoribus dictæ politiæ, et de legibus Lycurgi . . . . . . . . . . . . . 107
Capitulus 17
Hic declarat de politia Chalcedoniorum, qualiter famosa fuerit: et in
quo conveniebant Lacedæmonii et Cretenses cum ipsis, et in quo diffe-
rebant . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 109
Capitulus 18
Quomodo Aristoteles tradit in politia Chalcedoniorum documentum
de electione principis, utrum dives vel pauper sit eligendus, et qualiter
pauper virtuosus sustentari debeat; et utrum uni principi competant
plura dominia . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 10E
Capitulus 19
De politia Pythagoræ, quam didicit a præ dictis philosophis Minœ et Ly-
curgo, et quomodo totus suus conatus ad hoc fuit, assuefacere scilicet
homines ad virtutes . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 111
Capitulus 1X
De documentis Pythagoricis sub figuris et ænigmatibus traditis, et de
duobus Pythagoricis fidelissimis amicis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 112
xii Index
Capitulus 1E
In quo consistat perfecta politia, ex qua accipitur felicitas politica:
scilicet quando partes politiæ sunt bene dispositæ, et sibi ad invicem
correspondent . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 113
Capitulus 20
Dividit politiam tripliciter, et unamquamque partem prosequitur, et
primo qualiter in partes distinguitur integrales secundum opinionem
Socratis et Platonis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 115
Capitulus 21
Hic ostendit sufficientiam partium integralium politiæ quas Hippodo-
mus tradit et Romulus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 117
Capitulus 22
Agit ulterius de aliis partibus politiæ respectu regiminis, ubi verba
exponuntur diversorum officialium . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 118
Capitulus 23
Hic declarat de partibus politiæ quantum ad bellatores, quos distin-
guit secundum triplicem considerationem . . . . . . . . . . . . . . . . . . 11E
Capitulus 24
Hic declarat de nominibus ducum et de numero cohortum, et quid
significat unumquodque . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 121
Prologus
C
ogitanti mihi quid offerrem reg celsitudini dignum meæque pro-
fessioni congruum et officio, id occurrit potissime offerendum, ut
regi librum de regno conscriberem, in quo et regni originem et
ea q ad regis officium pertinent, secundum Scripturæ divi auctori-
tatem, Philosophorum dogma et exempla laudatorum principum diligen-
ter depromerem, iuxta ingenii proprii facultatem, principium, progres-
sum, consummationem operis ex illius expectans auxilio qui est rex re-
gum et Dominus dominantium: per quem reges regnant, Deus, magnus
Dominus, et rex magnus super omnes deos.
1
Liber 1
Capitulus 1
Quod necesse est homines simul viventes ab aliquo
diligenter regi
P
rincipium autem intentionis nostræ hinc sumere oportet, ut quid no-
mine regis intelligendum sit, exponatur. In omnibus autem q ad
finem aliquem ordinantur, in quibus contingit sic et aliter procede-
re, opus est aliquo dirigente, per quod directe debitum perveniatur ad
finem. Non enim navis, quam secundum diversorum ventorum impul-
sum in diversa movericontingit, addestinatum finemperveniretnisi per
gubernatoris industriam dirigeretur ad portum. Hominis autem est ali-
quis finis, ad quem tota vita eius et actio ordinatur, cum sit agens per
intellectum, cuius est manifeste propter finem operari. Contingit autem
diversimode homines ad finemintentum procedere, quod ipsa diversitas
humanorum studiorum et actionum declarat. Indiget igitur homo aliquo
dirigente ad finem. Est autem unicuique hominum naturaliter insitum
rationis lumen, quo in suis actibus dirigatur ad finem. Et si quidem ho-
mini conveniret singulariter vivere, sicut multis animalium, nullo alio
dirigente indigeret ad finem, sed ipse sibi unusquisque esset rex sub
Deo summo rege, in quantum per lumen rationis divinitus datum sibi,
in suis actibus se ipsum dirigeret. Naturale autem est homini ut sit ani-
mal sociale et politicum, in multitudine vivens, magis etiam quam omnia
alia animalia, quod quidem naturalis necessitas declarat. Aliis enim ani-
malibus natura præparavit cibum, tegumenta pilorum, defensionem, ut
dentes, cornua, ungues, vel saltem velocitatem ad fugam. Homo autem
institutus est nullo horumsibi a natura præparato, sed locoomniumdata
est ei ratio, per quam sibi c omnia officio manuum posset præpara-
re, ad q omnia præparanda unus homo non sufficit. Nam unus homo
per se sufficienter vitam transigere non posset. Est igitur homini natu-
rale quod in societate multorum vivat. Amplius: aliis animalibus insita
est naturalis industria ad omnia ea q sunt eis utilia vel nociva, sicut
ovis naturaliter æstimat lupum inimicum. Quædam etiam animalia ex
naturali industria cognoscunt aliquas herbas medicinales et alia eorum
vi necessaria. Homo autem horum, q sunt suæ vi necessaria, na-
turalem cognitionem habet solum in communi, quasi eo per rationem
3
4 Liber 1, Capitulus 1
valente ex universalibus principiis ad cognitionem singulorum, q ne-
cessaria sunt huma vitæ, pervenire. Non est autem possibile quod
unus homo ad omnia huiusmodi per suam rationem pertingat. Est igitur
necessarium homini quod in multitudine vivat, ut unus ab alio adiuvetur
et diversi diversis inveniendis per rationem occupentur, puta, unus in
medicina, alius in hoc, alius in alio. Hoc etiam evidentissime declaratur
per hoc, quod est proprium hominis locutione uti, per quam unus homo
aliis suum conceptum totaliter potest exprimere. Alia quidem animalia
exprimunt mutuo passiones suas in communi, ut canis in latratu iram, et
alia animalia passiones suas diversis modis. Magis igitur homo est com-
municativus alteri quam quodcumque aliud animal, quod gregale vide-
tur, utgrus, formica et apis. Hoc ergo considerans Salomon in Eccle. IV,
9, ait: meliusest esse duos quam unum. Habent enim emolumentum mu-
tuæ societatis. Si ergo naturale est homini quod in societate multorum
vivat, necesse est in hominibus esse per quod multitudo regatur. Multis
enim existentibus hominibus et unoquoque id, quod est sibi congruum,
providente, multitudo in diversa dispergeretur, nisi etiam esset aliquis
de eo quod ad bonum multitudinis pertinet curam habens; sicut et cor-
pus hominis et cuiuslibet animalis deflueret, nisi esset aliqua vis regitiva
communis in corpore, q ad bonum commune omnium membrorum
intenderet. Quod considerans Salomon dicit: ubi non est gubernator,
dissipabitur populus. Hoc autem rationabiliter accidit: non enim idem
est quod proprium et quod commune. Secundum propria quidem diffe-
runt, secundum autem commune uniuntur. Diversorum autem diversæ
sunt causæ. Oportet igitur, præter id quod movet ad proprium bonum
uniuscuiusque, esse aliquid quod movet ad bonum commune multorum.
Propter quod et in omnibus q in unum ordinantur, aliquid invenitur al-
terius regitivum. In universitate enim corporum per primum corpus,
scilicet leste, alia corpora ordine quodam divi providentiæ regun-
tur, omniaque corpora per creaturam rationalem. In uno etiam homine
anima regit corpus, atque inter animæ partes irascibilis et concupisci-
bilis ratione reguntur. Itemque inter membra corporis unum est prin-
cipale, quod omnia movet, ut cor, aut caput. Oportet igitur esse in omni
multitudine aliquod regitivum.
Liber 1, Capitulus 2 5
Capitulus 2
Distinguistur multiplex dominium sive regimen
C
ontingit autem in quibusdam, q ordinantur ad finem, et recte, et
non recte procedere. Quare et in regimine multitudinis et rec-
tum, et non rectum invenitur. Recte autem dirigitur unumquod-
que quando ad finem convenientem deducitur; non recte autem quando
ad finem non convenientem. Alius autem est finis conveniens multitu-
dini liberorum, et servorum. Nam liber est, qui sui causa est; servus
autem est, qui id quod est, alterius est. Si igitur liberorum multitudo a
regente ad bonum commune multitudinis ordinetur, erit regimen rec-
tum et iustum, quale convenit liberis. Si vero non ad bonum commune
multitudinis, sed ad bonum privatum regentis regimen ordinetur, erit
regimen iniustum atque perversum, unde et Dominus talibus rectoribus
comminatur per Ezech. XXXIV, 2, dicens: pastoribus qui pascebant
semetipsos (quasi sua propria commoda quærentes): nonne greges a pa-
storibus pascuntur? bonum siquidem gregis pastores qrere debent,
et rectores quilibet bonum multitudinis sibi subiectæ. Si igitur regimen
iniustum per unum tantum fiat qui sua commoda ex regimine quærat,
non autem bonum multitudinis sibi subiectæ, talis rector tyrannus voca-
tur, nomine a fortitudine derivato, quia scilicet per potentiam opprimit,
non per iustitiam regit: unde et apud antiquos potentes quique tyranni
vocabantur. Si vero iniustum regimen non per unum fiat, sed per plu-
res, siquidem per paucos, oligarchia vocatur, id est principatus pauco-
rum, quando scilicet pauci propter divitias opprimunt plebem, sola plu-
ralitate a tyranno differentes. Si vero iniquum regimen exerceatur per
multos, democratia nuncupatur, id est potentatus populi, quando scilicet
populus plebeiorum per potentiam multitudinis opprimit divites. Sic
enim populus totus erit quasi unus tyrannus. Similiter autem et iustum
regimendistingui oportet. Si enim administreturperaliquam multitudi-
nem, communi nomine politia vocatur, utpote cum multitudo bellatorum
in civitate vel provincia dominatur. Si vero administretur per paucos,
virtuosos autem, huiusmodi regimen aristocratia vocatur, id est poten-
tatus optimus, vel optimorum, qui propterea optimates dicuntur. Si vero
iustum regimen ad unum tantum pertineat, ille proprie rex vocatur: un-
de Dominus per ezech. Dicit: servus meus David rex super omnes erit,
et pastor unus eritomnium eorum. Ex quo manifeste ostenditur quod de
ratione regis est quod sit unus, qui præsit, et quod sit pastor commune
6 Liber 1, Capitulus 3
multitudinis bonum, et non suum commodum quærens. Cum autem ho-
mini competat in multitudine vivere, quia sibi non sufficit ad necessaria
vi si solitarius maneat, oportetquod tanto sit perfectior multitudinis so-
cietas, quanto magis per se sufficiens erit ad necessaria vitæ. Habetur
siquidem aliqua vi sufficientia in una familia domus unius, quantum
scilicet ad naturales actus nutritionis, et prolis generandæ, et aliorum
huiusmodi; in uno autem vico, quantum ad ea q ad unum artificium
pertinent; in civitate vero, q est perfecta communitas, quantum ad om-
nia necessaria vi; sed adhuc magis in provincia una propter necessi-
tatem compugnationis et mutui auxilii contra hostes. Unde qui perfec-
tam communitatem regit, id est civitatem vel provinciam, antonomastice
rex vocatur; qui autem domum regit, non rex, sed paterfamilias dicitur.
Habet tamen aliquam similitudinem regis, propter quam aliquando re-
ges populorum patres vocantur. Ex dictis igitur patet, quod rex est qui
unius multitudinem civitatis vel provinciæ, et propter bonum commune,
regit; unde Salomon in Eccle. V, 8, dicit: universæ terræ rex imperat
servienti.
Capitulus 3
Quod utilius est multitudinem hominum simul
viventium regi per unum quam per plures
H
is autem præmissis requirere oportet quid provinciæ vel civitati
magis expedit: utrum a pluribus regi, vel uno. Hoc autem con-
siderari potest ex ipso fine regiminis. Ad hoc enim cuiuslibet
regentis ferri debet intentio, ut eius quod regendum suscepit salutem
procuret. Gubernatoris enim est, navem contra maris pericula servan-
do, ilsam perducere ad portum salutis. Bonum autem et salus conso-
cia multitudinis est ut eius unitas conservetur, q dicitur pax, qua
remota, socialis vi perit utilitas, quinimmo multitudo dissentiens sibi
ipsi sit onerosa. Hoc igitur est ad quod maxime rector multitudinis in-
tendere debet, ut pacis unitatem procuret. Nec recte consiliatur, an pa-
cem faciat in multitudine sibi subiecta, sicut medicus, an sanet infirmum
sibi commissum. Nullus enim consiliari debet de fine quem intendere
debet, sed de his q sunt ad finem. Propterea apostolus commendata
fidelis populi unitate: solliciti, inquit, sitis servare unitatem spiritus in
vinculo pacis. Quanto igitur regimen efficacius fuerit ad unitatem pa-
cis servandam, tanto erit utilius. Hoc enim utilius dicimus, quod magis
Liber 1, Capitulus 4 7
perducit ad finem. Manifestum est autem quod unitatem magis efficere
potest quod est per se unum, quam plures. Sicut efficacissima causa est
calefactionis quod est per se calidum. Utilius igitur est regimen unius,
quam plurium. Amplius, manifestum est quod plures multitudinemnul-
lo modo conservant, si omnino dissentirent. Requiritur enimin pluribus
qdam unio ad hoc, quod quoquo modo regere possint: quia nec mul-
ti navem in unam partem traherent, nisi aliquo modo coniuncti. Uniri
autem dicuntur plura per appropinquationem ad unum. Melius igitur re-
git unus quam plures ex eo quod appropinquant ad unum. Adhuc: ea,
q sunt ad naturam, optime se habent: in singulis enim operatur na-
tura, quod optimum est. Omne autem naturale regimen ab uno est. In
membrorum enim multitudine unum est quod omnia movet, scilicet cor;
et in partibus animæ una vis principaliter præsidet, scilicet ratio. Est
etiam apibus unus rex, et in toto universo unus Deus factor omnium et
rector. Et hoc rationabiliter. Omnis enim multitudo derivatur ab uno.
Quare si ea q sunt secundum artem, imitantur ea q sunt secundum
naturam, et tanto magis opus artis est melius, quanto magis assequitur
similitudinem eius quod est in natura, necesse est quod in humana mul-
titudine optimum sit quod per unum regatur. Hoc etiam experimentis
apparet. Nam provinciæ vel civitates q non reguntur ab uno, dissen-
sionibus laborant et absque pace fluctuant, ut videatur adimpleri quod
Dominus per prophetam conqueritur, dicens: pastores multi demoliti
sunt vineam meam. E contrario vero provinciæ et civitates q sub uno
rege reguntur, pace gaudent, iustitia florent, et affluentia rerum lætan-
tur. Unde Dominus pro magno munere per prophetas populo suo pro-
mittit, quod poneret sibi caput unum, et quod princeps unus erit in medio
eorum.
Capitulus 4
Quod, sicut dominium unius optimum est, quan-
do est iustum, ita oppositum eius est pessimum,
probatur multis rationibus et argumentis
S
icut autem regimen regis est optimum, ita regimen tyranni est pes-
simum. Opponitur enim politiæ quidem democratia, utrumque
enim, sicut ex dictis apparet, est regimen quod per plures exerce-
tur; aristocratiæ vero oligarchia, utrumque enim exercetur per paucos;
regnum autem tyrannidi, utrumque enim per unum exercetur. Quod
8 Liber 1, Capitulus 4
autem regnum sit optimum regimen, ostensum est prius. Si igitur opti-
mo opponitur pessimum, necesse est quod tyrannis sit pessimum. Ad-
huc: virtus unita magis est efficax ad effectum inducendum, quam di-
spersa vel divisa. Multi enim congregati simul trahunt quod divisim
per partes singulariter a singulis trahi non posset. Sicut igitur utilius
est virtutem operantem ad bonum esse magis unam, ut sit virtuosior ad
operandum bonum, ita magis est nocivum si virtus operans malum sit
una, quam divisa. Virtus autem iniuste præsidentis operatur ad malum
multitudinis, dumcommunebonummultitudinis in suiipsius bonumtan-
tum retorquet. Sicut igitur in regimine iusto, quanto regens est magis
unum, tanto est utilius regimen, ut regnum melius est quam aristocratia,
aristocratia vero quam politia; ita e converso erit et in iniusto regimine,
ut videlicet quanto regens est magis unum, tanto magis sit nocivum. Ma-
gis igitur est nociva tyrannis quam oligarchia: oligarchia autem quam
democratia. Amplius: per hoc regimen fit iniustum, quod spreto bono
communi multitudinis, qritur bonum privatum regentis. Quanto igi-
tur magis receditur a bono communi, tanto est regimen magis iniustum.
Plus autem receditur a bono communi in oligarchia, in qua quæritur bo-
num paucorum, quam in democratia, in qua quæritur bonum multorum;
et adhuc plus receditur a bono communi in tyrannide, in qua qritur
bonum tantum unius: omni enim universitati propinquius est multum
quam paucum, et paucum quam unum solum. Regimen igitur tyranni
est iniustissimum. Similiter autem manifestum fit considerantibus di-
vi providentiæ ordinem, q optime universa disponit. Nam bonum
provenit in rebus ex una causa perfecta, quasi omnibus adunatis q ad
bonum iuvare possunt, malum autem singillatim ex singularibus defec-
tibus. Non enim est pulchritudo in corpore, nisi omnia membra fuerint
decenter disposita; turpitudo autem contingit, quodcumque membrum
indecenter se habeat. Et sic turpitudo ex pluribus causis diversimode
provenit, pulchritudo autem uno modo ex una causa perfecta: et sic est
in omnibus bonis et malis, tanquamhoc Deo providente, ut bonum ex una
causa sit fortius, malum autem ex pluribus causis sit debilius. Expedit
igitur ut regimen iustum sit unius tantum, ad hoc ut sit fortius. Quod si
in iniustitiam declinat regimen, expedit magis ut sit multorum, ut sit de-
bilius, et se invicem impediant. Interiniusta igitur regimina tolerabilius
est democratia, pessimum vero tyrannis. Idem etiam maxime apparet,
si quis consideret mala q ex tyrannis proveniunt, quia cum tyrannus,
contempto communi bono, qrit privatum, consequens est ut subditos
diversimode gravet, secundum quod diversis passionibus subiacet ad
Liber 1, Capitulus 4 9
bona aliqua affectanda. Qui enim passione cupiditatis detinetur, bona
subditorum rapit: unde Salomon: rex iustus erigit terram, vir avarus
destruet eam. Si vero iracund passioni subiaceat, pro nihilo sangui-
nem fundit, unde per ezech. XXII, 27, dicitur: principes eius in medio
eius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem. Hoc igi-
tur regimen fugiendum esse, sapiens monet, dicens: longe esto ab homi-
ne potestatem habente occidendi, quia scilicet non pro iustitia, sed per
potestatem occidit pro libidine voluntatis. Sic igitur nulla erit securitas,
sed omnia sunt incerta cum a iure disceditur, nec firmari quidquam po-
test quod positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine. Nec so-
lum in corporalibus subditos gravat, sed etiam spiritualia eorum bona
impedit, quia qui plus præesse appetunt quam prodesse, omnem pro-
fectumsubditorum impediunt, suspicantes omnemsubditorum excellen-
tiam suæ iniq dominationi præiudicium esse. Tyrannis enim magis
boni quam mali suspecti sunt, semperque his aliena virtus formidolosa
est. Conantur igitur prædicti tyranni, ne ipsorum subditi virtuosi effec-
ti magnanimitatis concipiant spiritum et eorum iniquam dominationem
non ferant, ne inter subditos amicitiæ fœdus firmetur et pacis emolumen-
to ad invicem gaudeant, ut sic dum unus de altero non confidit, contra
eorum dominium aliquid moliri non possint. Propter quod inter ipsos
discordias seminant, exortas nutriunt, et ea q ad fœderationem homi-
num pertinent, ut connubia et convivia, prohibent, et cætera huiusmodi,
per q inter homines solet familiaritas et fiducia generari. Conantur
etiam ne potentes aut divites fiant, quia de subditis secundum suæ mali-
tiæ conscientiam suspicantes, sicut ipsi potentia et divitiis ad nocendum
utuntur, ita timent ne potentia subditorum et divitiæ eis nocivæ reddan-
tur. Unde et iob XV, 21, de tyranno dicitur: sonitus terroris semper in
auribus eius, et cum pax sit (nullo scilicet malum ei intentante), ille sem-
per insidias suspicatur. Ex hoc autem contingit ut, dum præsidentes, qui
subditos ad virtutes inducere deberent, virtuti subditorum nequiter in-
vident et eam pro posse impediunt, sub tyrannis pauci virtuosi invenian-
tur. Nam iuxta sententiam Philosophi apud illos inveniuntur fortes viri,
apud quos fortissimi quique honorantur, et ut tullius dicit: iacent sem-
per et parum vigent, q apud quosque improbantur. Naturale etiam
est ut homines, sub timore nutriti, in servilem degenerent animum et
pusillanimes fiant ad omne virile opus et strenuum: quod experimento
patet in provinciis q diu sub tyrannis fuerunt. Unde apostolus, Col.
III, 21, dicit: patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ne
pusillo animo fiant. c igitur nocumenta tyrannidis rex Salomon con-
X Liber 1, Capitulus 5
siderans, dicit: regnantibus impiis, rui hominum, quia scilicet per
nequitiam tyrannorum subiecti a virtutum perfectione deficiunt; et ite-
rum dicit: cum impii sumpserint principatum, gemetpopulus, quasi sub
servitute deductus; et iterum: cum surrexerint impii, abscondentur ho-
mines, ut tyrannorum crudelitatem evadant. Nec est mirum, quia homo
absque ratione secundum animæ suæ libidinem præsidens nihil differt a
bestia, unde Salomon: leo rugiens et ursus esuriens princeps impius su-
per populum pauperem; et ideo a tyrannis se abscondunt homines sicut
a crudelibus bestiis, idemque videtur tyranno subiici, et bestiæ vienti
substerni.
Capitulus 5
Quomodo variatum est dominium apud Roma-
nos, et quod interdum apud eos magis aucta est
respublica ex dominio plurium
Q
uia igitur optimum et pessimum consistunt in monarchia, id est prin-
cipatu unius, multis quidem propter tyrannorum malitiam reddi-
tur regia dignitas odiosa. Quidam vero dum regimen regis desiderant,
incidunt in vitiam tyrannorum, rectoresque quamplures tyrannidem
exercent sub prætextu reg dignitatis. Horum quidem exemplum evi-
denter apparet in Romana republica. Regibus enim a populo Romano
expulsis, dum regium vel potius tyrannicum fastum ferre non possent,
instituerant sibi consules et alios Magistratus per quos regi cœperunt et
dirigi, regnum in aristocratiam commutare volentes et, sicut refert Sa-
lustius: incredibile est memoratu, quantum, adepta libertate, in brevi
Romana civitas creverit. Plerumque namque contingit, ut homines sub
rege viventes, segnius ad bonum commune nitantur, utpote æstimantes
idquod adcommunebonumimpenduntnon sibi ipsis conferre sed alteri,
sub cuius potestate vident esse bona communia. Cum vero bonum com-
munenonvident esse in potestateunius, nonattendunt adbonumcommu-
ne quasi ad id quod est alterius, sed quilibet attendit ad illud quasi suum:
unde experimento videtur quod una civitas per annuos rectores admini-
strata, plus potest interdum quam rex aliquis, si haberet tres vel quatuor
civitates; parvaque servitia exacta a regibus gravius ferunt quam ma-
gna onera, si a communitate civium imponantur. Quod in promotione
Roma reipublicæ servatum fuit. Nam plebe ad militiam scribebatur,
et pro militantibus stipendia exsolvebant, et cum stipendiis exsolvendis
Liber 1, Capitulus 6 E
non sufficeret commune ærarium, in usus publicos opes venere privatæ,
adeo ut præter singulos annulos aureos, singulasque bullas, q erant di-
gnitatis insignia, nihil sibi auri ipse etiam senatus reliquerit. Sed cum
dissensionibus fatigarentur continuis, q usque ad bella civilia excre-
verunt, quibus bellis civilibus eis libertas, ad quam multum studuerant,
de manibus erepta est, sub potestate imperatorum esse cœperunt, qui
se reges a principio appellari noluerunt, quia Romanis fuerat nomen re-
gium odiosum. Horum autem quidam more regio bonum commune fi-
deliter procuraverunt, perquorum studium Romana respublica et aucta
et conservata est. Plurimi vero eorum in subditos quidem tyranni, ad
hostes vero effecti desides et imbecilles, Romanam rempublicam ad ni-
hilum redegerunt. Similis etiam processus fuit in populo Hebræorum.
Primo quidem dum sub iudicibus regebantur, undique diripiebantur ab
hostibus. Nam unusquisque quod bonum erat in oculis suis, hoc faciebat.
Regibus vero eis divinitusdatis adeorum instantiam, propter regum ma-
litiam, a cultuunius Dei recesseruntetfinaliter ducti sunt incaptivitatem.
Utrinque igitur pericula imminent: sive dum timetur tyrannus, evitetur
regis optimum dominium, sive dum hoc consideratur, potestas regia in
malitiam tyrannicam convertatur.
Capitulus 6
Quod in regimine plurium magis sæpe contingit do-
minium tyrannicum, quam ex regimine unius; et
ideo regimen unius melius est
C
um autem inter duo, ex quorum utroque periculum imminet, elige-
re oportet, illud potissime eligendum est ex quo sequitur minus
malum. Ex monarchia autem, si in tyrannidem convertatur, mi-
nus malum sequitur quam ex regimine plurium optimatum, quando cor-
rumpitur. Dissensio enim, q plurimum sequitur ex regimine plu-
rium, contrariatur bono pacis, quod est præcipuum in multitudine so-
ciali: quod quidem bonum per tyrannidem non tollitur, sed aliqua par-
ticularium hominum bona impediuntur, nisi fuerit excessus tyrannidis
quod in totam communitatem deviat. Magis igitur præoptandum est
unius regimen quam multorum, quamvis ex utroque sequantur pericu-
la. Adhuc: illud magis fugiendum videtur, ex quo pluries sequi possunt
magna pericula. Frequentius autem sequuntur maxima pericula mul-
titudinis ex multorum regimine, quam ex regimine unius. Plerumque
10 Liber 1, Capitulus 7
enim contingit ut ex pluribus aliquis ab intentione communis boni defi-
ciat, quam quod unus tantum. Quicumque autem, ex pluribus præsiden-
tibus, divertat ab intentione communis boni, dissensionis periculum in
subditorum multitudine imminet, quia dissentientibus principibus con-
sequens est ut in multitudine sequatur dissensio. Si vero unus præsit,
plerumque quidem ad bonum commune respicit; aut si a bono communi
intentionem avertat, non statim sequitur ut ad subditorum depressionem
intendat, quod est excessus tyrannidis et in malitia regiminis maximum
gradum tenens, ut supra ostensum est. Magis igitur sunt fugienda peri-
cula q proveniunt ex gubernatione multorum, quam ex gubernatione
unius. Amplius, non minus contingit in tyrannidem verti regimen mul-
torum quam unius, sed forte frequentius. Exorta namque dissensione
per regimen plurium, contingit sæpe unum super alios superare et si-
bi soli multitudinis dominium usurpare, quod quidem ex his q pro
tempore fuerunt, manifeste inspici potest. Nam fere omnium multorum
regimen est in tyrannidem terminatum, ut in Romana republica mani-
feste apparet; q cum diu per plures Magistratus administrata fuis-
set, exortis simultatibus, dissensionibus et bellis civilibus, in crudelissi-
mos tyrannos incidit. Et universaliter si quis præterita facta et q nunc
fiunt diligenter consideret, plures inveniet exercuisse tyrannidem in ter-
ris q per multos reguntur, quam in illis q gubernantur per unum.
Si igitur regium, quod est optimum regimen, maxime vitandum videa-
tur propter tyrannidem; tyrannis autem non minus, sed magis, continge-
re solet in regimine plurium, quam unius, relinquitur simpliciter magis
esse expediens sub rege uno vivere, quam sub regimine plurium.
Capitulus 7
Conclusio, quod regimen unius simpliciter sit op-
timum. Ostendit qualiter multitudo se debet ha-
bere circa ipsum, quia auferenda est ei occasio
ne tyrannizet, et quod etiam in hoc est tolerandus
propter maius malum vitandum
Q
uia ergo unius regimen præeligendum est, quod est optimum, et con-
tingitipsum in tyrannidem converti quod est pessimum, ut ex dictis
patet, laborandum est diligenti studio ut sic multitudini provideatur de
rege, ut non incidant in tyrannum. Primum autem est necessarium ut
talis conditionis homo ab illis, ad quos hoc spectat officium, promovea-
Liber 1, Capitulus 7 11
tur in regem, quod non sit probabile in tyrannidem declinare. Unde
Samuel, Dei providentiam erga institutionem regis commendans, ait I
Reg.: qsivit sibi Dominus virum secundum cor suum et præcepit ei
Dominus ut esset dux super populum suum. Deinde sic disponenda est
regni gubernatio, ut regi iam instituto tyrannidis subtrahatur occasio.
Simul etiam sic eius temperetur potestas, ut in tyrannidem de facili de-
clinare non possit. Quæ quidem ut fiant, in sequentibus considerandum
erit. Demum vero curandum est, si rex in tyrannidem diverteret, qua-
liter posset occurri. Et quidem si non fuerit excessus tyrannidis, uti-
lius est remissam tyrannidem tolerare ad tempus, quam contra tyran-
num agendo multis implicari periculis, q sunt graviora ipsa tyran-
nide. Potest enim contingere ut qui contra tyrannum agunt prævalere
non possint, et sic provocatus tyrannus magis deviat. Quod si præ-
valere quis possit adversus tyrannum, ex hoc ipso proveniunt multoties
gravissimæ dissensiones in populo; sive dum in tyrannum insurgitur,
sive post deiectionem tyranni dum erga ordinationem regiminis mul-
titudo separatur in partes. Contingit etiam ut interdum, dum alicuius
auxilio multitudo expellit tyrannum, ille, potestate accepta, tyrannidem
arripiat, et timens pati ab alio quod ipse in alium fecit, graviori servitute
subditos opprimat. Sic enim in tyrannide solet contingere, ut posterior
gravior fiat quam præcedens, dum præcedentia gravamina non deserit
et ipse ex sui cordis malitia nova excogitat. Unde syracusis quondam
Dionysii mortem omnibus desiderantibus, anus qdam, ut incolumis
et sibi superstes esset, continue orabat; quod ut tyrannus cognovit, cur
hoc faceret interrogavit. Tum illa: puella, inquit, existens, cum gravem
tyrannum haberemus, mortem eius cupiebam, quo interfecto, aliquan-
tum durior successit; eius quoque dominationem finiri magnum existi-
mabam: tertium te importuniorem habere cœpimus rectorem. Itaque
si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum succedet. Et si sit in-
tolerabilis excessus tyrannidis, quibusdam visum fuit ut ad fortium vi-
rorum virtutem pertineat tyrannum interimere, seque pro liberatione
multitudinis exponere periculis mortis: cuius rei exemplum etiam in
veteri testamento habetur. Nam aioth quidam eglon regem Moab, qui
gravi servitute populum Dei premebat, sica infixa in eius femore inte-
remit, et factus est populi iudex. Sed hoc apostolicæ doctri non con-
gruit. Docet enim nos Petrus non bonis tantum et modestis, verum etiam
dyscolis dominis reverenter subditos esse. c est enim gratia si prop-
ter conscientiam Dei sustineat quis tristitias patiens iniuste; unde cum
multi Romani imperatores fidem Christi persequerentur tyrannice, ma-
12 Liber 1, Capitulus 7
gnaque multitudo tam nobilium quam populi esset ad fidem conversa,
non resistendo sed mortem patienter et animati sustinentes pro Christo
laudantur, ut in sacra thebæorum legione manifeste apparet; magisque
aioth iudicandus est hostem interemisse, quam populi rectorem, licet ty-
rannum: unde et in veteri testamento leguntur occisi fuisse hi qui occi-
derunt ioas, regemIuda, quamvis acultu Dei recedentem, eorumquefilii
reservati secundum legis præceptum. Esset autem hoc multitudini pe-
riculosum et eius rectoribus, si privata præsumptione aliqui attentarent
præsidentium necem, etiam tyrannorum. Plerumque enim huiusmodi
periculis magis exponunt se mali quam boni. Malis autem solet esse gra-
ve dominium non minus regum quam tyrannorum, quia secundum sen-
tentiam Salomonis, Prov.: dissipat impios rex sapiens. Magis igitur ex
huiusmodi præsumptione immineret periculum multitudini de amissio-
neregis, quamremedium desubtractione tyranni. Videturautemmagis
contra tyrannorum vitiam non privata præsumptione aliquorum, sed
auctoritate publica procedendum. Primo quidem, si ad ius multitudi-
nis alicuius pertineat sibi providere de rege, non iniuste ab eadem rex
institutus potest destitui vel refrenari eius potestas, si potestate regia
tyrannice abutatur. Nec putanda est talis multitudo infideliter agere ty-
rannum destituens, etiam si eidem in perpetuo se ante subiecerat: quia
hoc ipse meruit, in multitudinis regimine se nonfideliter gerens ut exigit
regis officium, quod ei pactum a subditis non reservetur. Sic Romani
tarquinium superbum, quem in regem susceperant, propter eius et fi-
liorum tyrannidem a regno eiecerunt, substituta minori, scilicet consu-
lari, potestate. Sic etiam domitianus, qui modestissimis imperatoribus
vespasiano patri et tito fratri eius successerat, dum tyrannidem exercet,
a senatu Romano interemptus est, omnibus q perverse Romanis fece-
rat per senatusconsultum iuste et salubriter in irritum revocatis. Quo
factum est ut beatus ioannes evangelista, dilectus Dei discipulus, qui per
ipsum domitianum in patmos insulam fuerat exilio relegatus, ad ephe-
sum per senatusconsultum remitteretur. Si vero ad ius alicuius supe-
rioris pertineat multitudini providere de rege, expectandum est ab eo
remedium contra tyranni nequitiam. Sic Archelai, qui in Iudæa pro He-
rode patre suo regnare iam cœperat, paternam malitiam imitantis, Iudæ-
is contra eum querimoniam ad sarem augustum deferentibus, primo
quidem potestas diminuitur ablato sibi regio nomine et medietate regni
sui inter duos fratres suos divisa; deinde, cum nec sic a tyrannide com-
pesceretur, a tiberio sare relegatus est in exilium apud Lugdunum,
Galliæ civitatem. Quod si omnino contra tyrannum auxilium humanum
Liber 1, Capitulus 8 13
haberi non potest, recurrendum est ad regem omnium Deum, qui est
adiutor in opportunitatibus in tribulatione. Eius enim potentiæ subest ut
cor tyranni crudele convertat in mansuetudinem, secundum Salomonis
sententiam, Prov.: cor regis in manu Dei, quocumque voluerit, inclinabit
illud. Ipse enim regis Assuericrudelitatem, qui Iudæis mortem parabat,
in mansuetudinem vertit. Ipse est qui ita Nabuchodonosor crudelem re-
gem convertit, quod factus est divi potentiæ prædicator. Nunc igitur,
inquit, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli,
quia opera eius vera et viæ eius iudicia, et gradientes in superbia potest
humiliare. Tyrannos vero, quos reputat conversione indignos, potest au-
ferre de medio vel ad infimum statum reducere, secundum illud sapien-
tis: sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro
eis. Ipse est qui videns afflictionem populi sui in Aegypto et audiens eo-
rum clamorem, Pharaonem tyrannum deiecit cum exercitu suo in ma-
re. Ipse est qui memoratum Nabuchodonosor prius superbientem, non
solum eiectum de regni solio sed etiam de hominum consortio, in simi-
litudinem bestiæ commutavit. Nec etiam abbreviata manus eius est, ut
populum suum a tyrannis liberare non possit. Promittit enim populo
suo per Isaiam requiem se daturum a labore et confusione, ac servitute
dura, qua antea servierat. Et per ezech. Dicit: liberabo meum gregem
de ore eorum, scilicet pastorum qui pascunt se ipsos. Sed ut hoc bene-
ficium populus a Deo consequi mereatur, debet a peccatis cessare, quia
in ultionem peccati divina permissione impii accipiunt principatum, di-
cente Domino per Oseam: dabo tibi regem in furore meo; et in iob di-
citur quod regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Tollenda est igitur culpa, ut cesset a tyrannorum plaga.
Capitulus 8
Quid præcipue movere debeat regem ad regen-
dum, utrum honor, vel gloria. Opiniones circa hoc,
et quid sit tenendum
Q
uoniam autem, secundum prædicta, regis est bonum multitudinis
qrere, nimis videtur onerosum regis officium nisi eialiquod pro-
prium bonum ex hoc proveniret. Oportet igitur considerare, in qua re
sit boni regis conveniens præmium. Quibusdam igitur visum est non
esse aliud nisi honorem et gloriam, unde et tullius in libro de republica
definit principem civitatis esse alendum gloria; cuius rationem Aristo-
14 Liber 1, Capitulus 8
teles in Lib. Ethic. Assignare videtur, quia princeps, cui non sufficit
honor et gloria, consequenter tyrannus efficitur. Inest enim animis om-
nium, ut proprium bonum quærant. Si ergo contentus non fuerit prin-
ceps gloria et honore, qret voluptates et divitias, et sic ad rapinas et
subditorum iniurias convertetur. Sed si hanc sententiam receperimus,
plurima sequuntur inconvenientia. Primo namque hoc regibus dispen-
diosum esset, si tot labores et sollicitudines paterentur pro mercede tam
fragili. Nihil enim videtur in rebus humanis fragilius gloria et honore
favoris hominum, cum dependeat ex opinionibus hominum, quibus nihil
mutabilius in vita hominum: et inde est quod Isaias propheta huiusmo-
di gloriam nominat florem fœni. Deinde huma gloriæ cupido animi
magnitudinem aufert. Qui enim favorem hominum qrit, necesse est
ut in omni eo quod dicit aut facit eorum voluntati deserviat, et sic dum
placere hominibus studet, fit servus singulorum. Propter quod et idem
tullius in Lib. De officiis, cavendam dicit gloriæ cupidinem. Eripit enim
animi libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio.
Nihil autem principem, qui ad bona peragenda instituitur, magis decet
quam animi magnitudo. Est igitur incompetens regis officio huma
gloriæ præmium. Simul etiamest multitudini nocivum, si talepræmium
statuatur principibus: pertinet enim ad boni viri officium ut contemnat
gloriam, sicut alia temporalia bona. Virtuosi enim et fortis animi est pro
iustitiacontemnere gloriamsicut etvitam: undefit quiddam mirabile, ut
quia virtuosos actus sequitur gloria, ipsa gloria virtuose contemnatur,
et ex contemptu gloriæ homo gloriosus reddatur, secundum sententiam
fabii dicentis: gloriam qui spreverit, veram habebit; et de catone dixit
Salustius: quo minus petebat gloriam, tanto magis assequebatur illam;
ipsique Christi discipuli se sicut Dei ministros exhibebant per gloriam
et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. Non est igitur boni viri
conveniens præmiumgloria, quamcontemnuntboni. Si igitur hoc solum
bonum statuatur præmium principibus, sequetur bonos viros non assu-
mere principatum, aut si assumpserint, impræmiatos esse. Amplius: ex
cupidine gloriæ periculosa mala proveniunt. Multi enim dum immode-
rate gloriam in rebus bellicis qrunt, se ac suos perdiderunt exercitus,
libertate patriæ sub hostili potestate redacta: unde torquatus, Romanus
princeps, in exemplo huius vitandi discriminis, filium, qui contra impe-
rium suum provocatus ab hoste iuvenili ardore pugnavit, licet vicisset,
occidit, ne plus mali esset in præsumptionis exemplo, quam utilitatis in
gloria hostis occisi. Habet etiam cupido gloriæ aliud sibi familiare vi-
tium, simulationem videlicet. Quia enimdifficileest paucisque contingit
Liber 1, Capitulus 9 15
veras virtutes assequi, quibus solis honor debetur, multi gloriamcupien-
tes, virtutum simulatores fiunt. Propter quod, sicut dicit Salustius: am-
bitio multos mortales falsos fieri cœgit. Aliud clausum in pectore, aliud
promptum habere in lingua, magisque vultum quam ingenium habere.
Sed et salvator noster eos, qui bona opera faciunt, ut ab hominibus vi-
deantur, hypocritas, id est simulatores, vocat. Sicut igitur periculosum
est multitudini si princeps voluptates et divitias quærat pro præmio, ne
raptor et contumeliosus fiat; ita periculosum est cum detinetur gloriæ
præmio, ne præsumptuosus et simulator existat. Sed quantum ex dicto-
rum sapientium intentione apparet, non ea ratione honorem et gloriam
pro præmio principi decreverunt, tanquam ad hoc principaliter ferri de-
beat boniregis intentio, sed quia tolerabilius est si gloriam qrat, quam
si pecuniam cupiat, vel voluptatem sequatur. Hoc enim vitium virtuti
propinquius est, cum gloria, quam homines cupiunt, ut ait Augustinus,
nihil aliud sit quam iudicium hominum bene de hominibus opinantium.
Cupido enim gloriæ aliquod habet virtutis vestigium, dum saltem bono-
rum approbationem quærit et eis displicere recusat. Paucis igitur ad
veram virtutem pervenientibus, tolerabilius videtur si præferatur ad re-
gimen qui, vel iudicium hominum metuens, a malis manifestis retrahitur.
Qui enim gloriam cupit, aut vera via per virtutis opera nititur ut ab ho-
minibus approbetur, vel saltem dolis ad hoc contendit atque fallaciis. At
qui dominari desiderat, si cupiditate gloriæ carens non timeat bene iudi-
cantibus displicere, per apertissima scelera qrit plerumque obtinere
quod diligit, unde bestias superat sive crudelitatis sive luxuriæ vitiis, si-
cut in Nerone sare patet, cuius, ut Augustinus dicit, tanta luxuria fuit
ut nihil putaretur ab eo virile metuendum, tanta crudelitas ut nihil molle
habere putaretur. Hoc autem satis exprimitur per id quod Aristoteles
de magnanimo in ethic. Dicit, quod non quærit honorem et gloriam qua-
si aliquid magnum quod sit virtutis sufficiens præmium, sed nihil ultra
hoc ab hominibus exigit. Hoc enim inter omnia terrena videtur esse
præcipuum, ut homini ab hominibus testimonium de virtute reddatur.
Capitulus 9
Qualis est verus finis regis, qui movere debet
ipsum ad bene regendum
Q
uoniam ergo mundanus honor et hominum gloria reg sollicitudi-
ni non est sufficiens præmium, inquirendum restat quale sit eidem
16 Liber 1, Capitulus 9
sufficiens. Est autem conveniens ut rex præmium expectet a Deo. Mi-
nister enim pro suo ministerio præmium expectat a Domino; rex autem,
populum gubernando, minister Dei est, dicente apostolo quod omnis po-
testas a Domino Deo est, et quod est Dei minister vindex in iram ei qui
male agit; et in Lib. Sap. Reges Dei esse ministri describuntur. Debent
igitur reges pro suo regimine præmium expectare a Deo. Remunerat
autem Deus pro suo ministerio reges interdum temporalibus bonis, sed
talia præmia sunt bonis malisque communia; undeDominusezech. Dicit:
Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute
magna adversus tyrum, et merces non est reddita ei nec exercitui eius
de tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam, ea scilicet servi-
tute qua potestas, secundum apostolum, Dei minister est, vindex in iram
ei qui male agit; et postea de præmio subdidit: propterea c dicit Do-
minus Deus: ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra
Aegypti, et diripiet spolia eius, et erit merces exercitui eius. Si ergo re-
ges iniquos contra Dei hostes pugnantes, licet non intentione serviendi
Deo sed sua odia et cupiditates exequendi, tanta mercede Dominus re-
munerat ut de hostibus victoriam tribuat, regna subiiciat et spolia diri-
pienda proponat, quid faciet bonis regibus, qui pia intentione Dei popu-
lum regunt et hostes impugnant? non quidem terrenam, sed æternam
mercedem eis promittit, nec in alio quam in se ipso, dicente Petro pasto-
ribus populiDei: pascite qui in vobis est gregemDomini, ut cum venerit
princeps pastorum, id est rex regum, Christus, percipiatis immarcesci-
bilem gloriæ coronam, de qua dicit Isaias: erit Dominus sertum exulta-
tionis et diadema gloriæ populo suo. Hoc autem ratione manifestatur.
Est enim mentibus omnium ratione utentium inditum, virtutis præmium
beatitudinem esse. Virtus enim uniuscuiusque rei describitur, q bo-
num facit habentem, et opus eius bonum reddit. Ad hoc autem quisque
bene operando nititur pervenire, quod est maxime desiderio inditum;
hoc autem est esse felicem, quod nullus potest non velle. Hoc igitur præ-
mium virtutis convenienter expectatur quod hominem beatum facit. Si
autem bene operari virtutis est opus, regis autem opus est bene regere
subditos, hoc etiam erit præmium regis, quod eum faciat esse beatum.
Quid autem hoc sit, hinc considerandum est. Beatitudinem quidem dici-
mus ultimum desideriorum finem. Neque enim desiderii motus usque
in infinitum procedit; esset enim inane naturale desiderium, cum infi-
nita pertransiri non possint. Cum autem desiderium intellectualis na-
turæ sit universalis boni, hoc solum bonum vere beatum facere poterit,
quo adepto nullum bonum restat quod amplius desiderari possit: un-
Liber 1, Capitulus 9 17
de et beatitudo dicitur bonum perfectum, quasi omnia desiderabilia in
se comprehendens. Tale autem non est aliquod bonum terrenum: nam
qui divitias habent, amplius habere desiderant, et simile patet in cæteris.
Et si ampliora non quærunt, desiderant tamen ut ea permaneant, vel alia
in locum eorum succedant. Nihil enim permanens invenitur in rebus
terrenis, nihil igitur terrenum est quod quietare desiderium possit. Ne-
que igitur terrenum aliquod beatum facere potest, ut possit esse regis
conveniens præmium. Adhuc: cuiuslibet rei finalis perfectio et bonum
completum ab aliquo superiore dependet, quia et ipsa corporalia melio-
ra redduntur ex adiunctione meliorum, peiora vero, si deterioribus mi-
sceantur. Si enim argento misceatur aurum, argentum fit melius, quod
ex plumbi admixtione impurum efficitur. Constat autem terrena omnia
esse infra mentem humanam. Beatitudo autem est hominis finalis per-
fectio et bonum completum ad quod omnes pervenire desiderant. Nihil
igitur terrenum est quod hominem possit beatum facere; nec igitur ter-
renum aliquod est præmium regis sufficiens. Non enim, ut Augustinus
dicit, christianos principes ideo felices dicimus, quia diutiusimperarunt,
vel imperatores filios morte placida reliquerunt, vel hostes reipublicæ
domuerunt, vel cives adversum se insurgentes et cavere et opprimere
potuerunt; sed felices eos dicimus si iuste imperant, si malunt cupidita-
tibus potius quam gentibus quibuslibet imperare, si omnia faciunt non
propter ardorem inanis gloriæ, sed propter charitatem felicitatis æter-
næ. Tales imperatores christianos felices dicimus, interim spe, postea
re ipsa futuros, cum id quod expectamus advenerit. Sed nec aliquid
aliud creatum est, quod beatum hominem faciat et possit regi decerni
pro præmio. Tendit enim uniuscuiusque rei desiderium in suum prin-
cipium, a quo esse suum causatur. Causa vero mentis huma non est
aliud quam Deus, qui eam ad suam imaginem facit. Solus igitur Deus
est qui hominis desiderium quietare potest, et facere hominem beatum,
et esse regi conveniens præmium. Amplius: mens humana universalis
boni cognoscitiva est per intellectum, et desiderativa per voluntatem;
bonum autem universale non invenitur nisi in Deo. Nihil ergo est quod
possit hominem beatum facere, eius implendo desiderium, nisi Deus, de
quo dicitur in psalm.: qui replet in bonis desiderium tuum; in hoc er-
go rex suum præmium statuere debet. Hoc igitur considerans David
rex dicebat: quid mihi est in lo et a te quid volui super terram? cui
qstioni postea respondens, subiungit: mihi autem adhærere Deo bo-
num est et ponere in Domino Deo spem meam. Ipse enim est qui dat
salutem regibus, non solum temporalem, qua communiter salvat homi-
18 Liber 1, Capitulus X
nes et iumenta, sed etiam eam de qua, per Isaiam dicit: salus autem mea
in sempiternum erit, qua homines salvat, eos ad æqualitatem Angelorum
perducens. Sic igitur verificari potest quod regis præmium sit honor
et gloria. Quis enim mundanus et caducus honor huic honori similis es-
se potest, ut homo sit civis et domesticus Dei, et inter Dei filios compu-
tatus reditatem regni cælestis assequatur cum Christo? hic est ho-
nor quem concupiscens et admirans rex David dicebat: nimis honorati
sunt amici tui, Deus. Quæ insuper huma laudis gloria huic comparari
potest, quam non fallax blandientium lingua, non decepta hominum opi-
nio profert, sed ex interioris conscientiæ testimonio producitur et Dei
testimonio confirmatur, qui suis confessoribus repromittit quod confi-
teatur eos in gloria patris coram Angelis Dei? qui autem hanc gloriam
qrunt, eam inveniunt, et quam non quærunt gloriam hominum, conse-
quuntur, exemplo Salomonis, qui non solum sapientiam, quam qsivit,
accepit a Domino, sed factus est super reges alios gloriosus.
Capitulus X
Quod præmium regum et principum tenet su-
premum gradum in beatitudine cælesti, multis
rationibus ostenditur et exemplis
C
onsiderandum autem restat ulterius, quod et eminentem obtinebunt
lestis beatitudinis gradum, qui officium regium digne et lauda-
biliter exequuntur. Si enim beatitudo virtutis est præmium, con-
sequens est ut maiori virtuti maior gradus beatitudinis debeatur. Est
autem præcipua virtus, qua homo aliquis non solum se ipsum sed etiam
alios dirigere potest; et tanto magis, quanto plurium est regitiva: quia
et secundum virtutem corporalem tanto aliquis virtuosior reputatur,
quanto plures vincere potest, aut pondera plura levare. Sic igitur ma-
ior virtus requiritur ad regendum domesticam familiam, quam ad re-
gendum se ipsum, multoque maior ad regimen civitatis et regni. Est
igitur excellentis virtutis bene regium officium exercere; debetur igi-
tur ei excellens in beatitudine præmium. Adhuc: in omnibus artibus et
potentiis laudabiliores sunt qui alios bene regunt, quam qui secundum
alienam directionem bene se habent. In speculativis enim maius est ve-
ritatem aliis docendo tradere, quam quod ab aliis docetur capere posse.
In artificiis etiam maius existimatur maiorique conducitur pretio archi-
tector, qui ædificium disponit, quam artifex, qui secundum eius dispo-
Liber 1, Capitulus X 19
sitionem manualiter operatur. Et in rebus bellicis maiorem gloriam de
victoria consequitur prudentia ducis, quam militis fortitudo. Sic autem
se habet rector multitudinis in his q a singulis secundum virtutem
sunt agenda, sicut doctor in disciplinis et architector in ædificiis et dux
in bellis. Est igitur rex maiori præmio dignus, si bene subiectos guber-
naverit, quam aliquis subditorum, si sub rege bene se habuerit. Am-
plius: si virtutis est, ut per eam opus hominis bonum reddatur, maioris
virtutis esse videtur quod maius bonum per eam aliquis operetur. Ma-
ius autem et divinius est bonum multitudinis quam bonum unius: unde
interdum malum unius sustinetur si in bonum multitudinis cedat, sicut
occiditur latro ut pax multitudini detur. Et ipse Deus mala esse in mun-
do non sineret nisi ex eis bona eliceret ad utilitatem et pulchritudinem
universi. Pertinet autem ad regis officium ut bonum multitudinis studio-
se procuret. Maius igitur præmium debetur regi pro bono regimine
quam subdito pro bona actione. Hoc autem manifestius fiet, si quis ma-
gis in speciali consideret. Laudatur enim ab hominibus qvis privata
persona, et ei a Deo computatur in præmium, si egenti subveniat, si di-
scordes pacificet, si oppressum a potentiore eripiat, denique si alicui
qualitercumque opem vel consilium conferat ad salutem. Quanto igitur
magis laudandus est ab hominibus et præmiandus a Deo, qui totam pro-
vinciam facit pace gaudere, violentias cohibet, iustitiam servat, et dispo-
nit quid sit agendum ab hominibus suis legibus et præceptis? hinc etiam
magnitudo reg virtutis apparet, quod præcipue Dei similitudinem ge-
rit, dum agit in regno quod Deus in mundo: unde et in Exod. Iudices
multitudinis dii vocantur. Imperatores etiam apud Romanos dii voca-
bantur. Tanto autem est aliquid Deo acceptius, quanto magis ad eius imi-
tationem accedit: unde et apostolus monet: estote imitatores Dei, sicut
filii charissimi. Sed si, secundum sapientis sententiam, omne animal di-
ligit simile sibi, secundum quod causæ aliqualiter similitudinem habent
causati, consequens igitur est bonos reges Deo esse acceptissimos, et
ab eo maxime præmiandos. Simul etiam, ut Gregorii verbis utar: quid
est tempestas maris, nisi tempestas mentis? quieto autem mari recte
navem etiam imperitus dirigit, turbato autem mari tempestatis fluctibus
etiam peritus nauta confunditur: unde et plerumque in occupatione re-
giminis, ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tene-
batur. Valde enim difficile est si, ut Augustinus dicit, inter linguas subli-
mantium et honorantium, et obsequia nimis humiliter salutantium non
extollantur, sed se homines esse meminerint. Et in Eccli.: beatus vir
qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniæ thesauris. Qui potuit
1X Liber 1, Capitulus E
impune transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Ex
quo quasi in virtutis opere probatus invenitur fidelis, unde secundum
biantis proverbium: principatus virum ostendit. Multi enim ad princi-
patus culmen pervenientes, a virtute deficiunt, qui, dum in statu essent
infimo, virtuosi videbantur. Ipsa igitur difficultas q principibus im-
minet ad bene agendum, eos facit maiori præmio dignos, et si aliquando
per infirmitatem peccaverint, apud homines excusabiliores redduntur
et facilius a Deo veniam promerentur, si tamen, ut Augustinus ait pro
suis peccatis humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo
vero immolare non negligunt. In cuius rei exemplum de Achab, rege
Isræl, qui multum peccaverat, Dominus ad heliam dixit: quia humilia-
tus est Achab, non inducam hoc malum in diebus suis. Non autem so-
lum ratione ostenditur quod regibus excellens præmium debeatur, sed
etiam auctoritate divina firmatur. Dicitur enim in zachar. Quod in il-
la beatitudinis die qua erit Dominus protector habitantibus in hierusa-
lem, id est in visione pacis æternæ, aliorum domus erunt sicut domus
David, quia scilicet omnes reges erunt et regnabunt cum Christo, sicut
membra cum capite; sed domus David erit sicut domus Dei, quia sicut
regen