S. AURELII AUGUSTINI
Confe‘‘ione‘
S. AURELII AUGUSTINI
Confe‘‘ione‘
Post editionem Parisiensem novissimam
ad fidem codicum Oxoniensium recognitæ,
et post editionem M. Dubois
ex ipso Augustino illustratæ, a
M. DUBOIS
et
EDWARD BOUVERIE PUSEY
Editæ
G
P
Goretti Publications
11
33
Dozenalis systema numerationis est, in qua numeramus a duodecim (“doze-
næ”), loco decim. Factoribus quattuor habentibus (2, 3, 4, et 6), loco duobus
solum (2 et 5), dozena versatilior decim est. Propter hanc versatilitatem,
fractiones sæpe vere simpliciores sunt; exempli gratia,
1
/
3
“0.333
. . .
,” et
1
/
6
“0.1666
. . .
,” in decimali sunt, sed “0;4” (quattuor uncia) et “0;2” (duo
uncia) in dozenali fit.
In systema dozenali, numeramus “unus, duo, tres, quattuor, quinque, sex,
septem, octo, novem, decem, undecim, dozena; dozena unus, dozena duo,
dozena tres, dozena quattuor, dozena quinque, dozena sex, dozena septem,
dozena octo, dozena novem, dozena decem, dozena undecim, duo dozena;
duo dozena unus,
. . .
Numeros scribimus 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9,
2
,
3
, 10, 11,
12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 1
2
, 1
3
, 20, 21 . . .
Numeratio dozenalis efficientior et facilior decimalis est, et eam discere facilis
est. Multa discas Interne multis in locis, præsertim http://www.dozenal.org.
Hoc textum in publica dominatu est, et transcribi gratis potest.
Goretti Publications
http://gorpub.freeshell.org
gorpub@gmail.com
INDEX
MONITUM . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 7
ARGUMENTUM. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
2
LIBER PRIMUS
A Dei laudibus exorsus, recolit vitæ suæ primordia ad annum de-
cimum quintum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac
ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum
studia procliviorem se fuisse confitetur. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 15
LIBER SECUNDUS
Ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est,
sextum decimum vitæ annum, quem in paterna domo studiis inter-
missis consumpserat arbitrio proprio ac libidinibus indulgens, ad
mentem revocat cum gravi dolore, in quibus maxime miratur, se
furtum quoddam gratis perpetrasse; quod contra, cor humanum non
nisi aliqua boni specie in malum trahi. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 26
LIBER TERTIUS
De annis ætatis illius decimo septimo, decimo octavo, et decimo nono
transactis Carthagine, ubi dum studiorum gratia commorabatur,
spectaculis et flagitiis ultro se dedit. Ciceronis Hortensio in amorem
sapientiæ accenditur. Eam superbe quærens, in Manichæorum hæ-
resin incurrit, quorum dum hic obiter errores et ineptias exagitat,
de flagitiis et facinoribus, et de verâ justitiâ disserit luculenter. Ube-
res ac perennes pro filio lachrymas fundens Monnica de futurâ ejus
resipiscentiâ certior fit, a Deo immisso somnio, et sancti cujusdam
Episcopi responso. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 31
LIBER QUARTUS
Pudet se Manichæorum sectæ addictum fuisse per novennium, atque
alios secum in eumdem errorem pertraxisse; tum etiam consuluisse
mathematicos: et amicum sibi interea morte præreptum, acerbiori
quam æquum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus insignem
conversionem memorat, et mortis ejus occasione, de vana et de
solida amicitia et quam fluxa sint et caduca terrena omnia, pluribus
disserit. Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno ætatis
vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam
facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias,
anno ætatis ferme vigesimo, per sese intellexerit. . . . . . . . . . . . . . . . . . . 3
3
LIBER QUINTUS
Annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta
Fausti Manichæi imperitia in iis, quæ isti se divinitus scire jactitabant,
3
4 Index
propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Romam, ubi
rhetoricam profiteretur, et deinde Mediolanum ut eamdem artem
doceret, abdita Dei providentia missus est; ubi coepit audito Ambro-
sio resipiscere, et Manichæismo abdicato, catechumenus in Ecclesia
Catholica denuo fieri decrevit. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 50
LIBER SEXTUS
Monnicæ matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium.
Ambrosii mores et vitæ habitus. Aug. annum ætatis agens trigesimum,
Ambrosii conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichæis
falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates
haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita
melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus,
ad vitæ conversionem in dies accenditur. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 61
LIBER SEPTIMUS
Juventutis suæ exordium, id est annum ætatis trigesimum primum,
ob mentis oculos reducit. Narrat se argumento quodam Nebridii
v alde perculsum, crassis tamen adhuc tenebris obvolvi, cum de
Deo non nisi corporaliter sentire potuerit; Manichæos ergo impie
sentire probe cernit, Ecclesiæ vero fidem omnino amplecti nequit;
a Mathematicor um erroribus revocatur; quæstione tamen, unde
malum? misere torquetur; plurimum e Platonicorum libris proficit,
neque tamen sufficiunt, cum de Christi incarnatione prave senserit;
arreptis vero S. Scripturis, et præsertim Apostolo Paulo, dubitationes
ejus omnes concidunt. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 73
LIBER OCTAVUS
Vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum ætatis trigesi-
mum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, audita
ab eo Victorini conversione, ad imitandum exarsit. Tum vero, iis
quæ de Antonio Æygptio monacho et duorum aulicorum conversione
a Pontitiano didicit, magis magisque accensus, post vehementem
luctam inter carnem et spiritum, codicem Apostoli coelesti admo-
nitus oraculo inspexit; lectoque qui ipsi primus occurrit versiculo,
omnino immutatur, et diruptis cupiditatum vinculis totus ad Deum
convertitur. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 86
LIBER NONUS
Uni jam Deo vivere studens, Rhetoricæ professionem, sed non an-
te transactas vindemiales ferias quæ proxime instabant, abjicere
statuit. Interim rure Cassiciaco apud amicum ejus Verecundum ad
percipiendam Baptismi gratiam se parat; ac tandem cum Alypio,
et filio suo Adeodato baptizatur. Nec multo post, Africam repetens,
Index 5
Ostiam venit, cum amicis et matre Monnica, cujus vitam et sanctos
mores brevi compendio exhibet, quæque ibidem defungitur, anno
ætatis suæ 56, Augustini 33. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 99
LIBER DECIMUS
Quemadmodum prioribus Libris aper uit, qualis ante perceptam bap-
tismi gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore hæc
scribebat. Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quæ ad ipsum
cognoscendum ineunda sit via disquirens, omnes animæ suæ facul-
tates lustrat; sed in pr imis memoriam, cujus vim plane stupendam
exhibet, Deumque in ipsa habitare dignari ostendit. Deinde inquirit
in actus, in sensus et affectus suos, ex triplici tentatione, volupta-
tis, curiositatis et superbiæ; et quid circa unamquamque præscribat
temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de Christo Mediatore
disserit, cujus ope omnes animæ suæ languores sanatum iri confidit.
3
1
LIBER UNDECIMUS
Quæ ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Offi-
cia Divina exequenda fuerit perductus, silentio præterit, Deum ex
eo laudaturus, quod Scripturæ suæ interiora sensim ei aperuerit.
Moysen non nisi in Christo intelligendum esse fatetur, ne exordium
quidem libri Geneseos, In principio fecit Deus coelum et terram. De
his disserens, occurrit obtrectantibus, quid faceret Deus antequam
coelum et terram conderet; et unde ei in mentem venerit tandem ali-
quando ea facere, cum antea non fecisset. Dum vero iis refellendis
insistit, de Tempore copiose et accurate disserit. . . . . . . . . . . . . . . . . . . 117
LIBER DUODECIMUS
Primi Geneseos versiculi interpretationem prosequitur, In principio
fecit Deus coelum et terram; in quo coeli nomine significari docet
creaturam illam spiritualem vel intellectualem, quæ faciem Dei sem-
per contemplatur; terræ autem vocabulo informem materiam, ex
qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatæ. Verum
alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo
ex Scripturæ divinæ profunditate sensum multiplicem erui posse et
debere, quinimo, quidquid omnino veri in ejus v erbis invenir i potest,
id in iis revera contineri, confitetur. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 130
LIBER DECIMUS TERTIUS
Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum re-
bus a se creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit,
sed singulas quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ip-
siusque Spiritus sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insin-
uari ostendit; et de ejus in nobis effectibus præclare omnino disserit.
6 Index
Deinde tota conditi Universi historia nobis allegorice exhiberi docet
mirabilem illum ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ec-
clesia Deus servare voluit, cum non alio plane fine condita fuerint
universa.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 147
AUGUSTINIANI ANNALES . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 166
SYLLABUS CODICUM . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 168
INDEX CAPITUM . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 16
2
EXPLICATIONES . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 178
MONITUM
Quum Patrum studium omni fere tempore in Ecclesia Anglicana floruerit,
mirum sane accidit, non nisi unum S. Augustini opusculum
1
, quod sciam,
idque historici tantum argumenti, typis apud nos unquam mandatum fuisse.
Auspicatius ergo a nullo alio exordium sumpturam fore Bibliothecam hanc
Patrum duximus, quam ab ipso Augustino, neque opera ejus selecta quam
ab ipsius Confessionibus, tum quia indolem Sancti Patris, ingenium, vitam,
mores optime declarent, tum vero quia iis, qui pietati gnaviter studuerunt,
nunquam non (si modo licuerit) in manibus versatæ sint. Operi tam insigni,
et sæculorum plus quam tredecim quæ id in succum et sanguinem pietatis
suæ converterunt, suffragiis, amore, studio, comprobato, non est quod
immoremur; id ergo paucis tantum exponemus, quod in hac editione præstare
voluerimus.
Et nos quidem editione Benedictina contenti fuissemus, quam certe, (si
in hâc vel illa Patrum editione minus diligenter egerint Monachi quidam
ordinis illius impigerrimi, deque Patribus optime meriti,) solito labore et
patientia, summaque cura et fidelitate concinnarunt, præsertim cum recen-
tius adhuc summa cum diligentia denuo recensita sit et emendata; eorum
tamen scrupulis occurrere voluimus, quibus suspectum est quicquid Ecclesiæ
Romanæ elaboraverint asseclæ, quosque a Patrum studio absterret corrupte-
larum nescio quarundam suspicio. Quo ergo huic timori mederemur, codices
Manuscriptos, quotquot Bibliothecæ nostræ habent, contulimus; et textum
Benedictinum pro fundamento quidem ponentes, varias etiam lectiones, quas
notarunt Benedictini, sedulo pensitantes, codicum Oxoniensium quoque, in
nova hac editione paranda, opem adhibuimus. Et quatuor quidem ex iis
jamdudum in gratiam editorum Benedictinorum, hic illic collati erant; quod
tamen, etsi non infide, negligentius tamen certe factum est. Quos cum accu-
ratius contulissemus, e duobus eos fontibus profluxisse apparuit; et eorum
quidem, quos literis ABCD insignivimus
2
, tantam esse inter se affinitatem, ut
ex uno Ms. eos exscriptos esse suborta sit suspicio; alias tamen, (etsi rarius
in lectionibus majoris momenti,) adeo in diversa ierunt, ut ad unam potius,
quam dicunt, familiam pertinere visi sint, quam ab uno exemplare desumpti.
Codex autem reliquus E, ad aliam omnino familiam pertinet; adeo ut mirum
sit eum qui codices BCDE olim contulerit, codd. Anglicanis toties hanc vel
illam lectionem tribuerit, cum cod. E ut plurimum a cæteris diversam sistat.
Indoles autem horum Mss. clarius nobis innotuit, inspectis Varr. Lectt., quas
editor recentior Benedictinus D. Martin, suæ Confessionum editioni (Parisiis
1741) subjecit, quippe qui Mss., quos adhibuerit, nominatim fere ubique ad-
7
8 Monitum
ducat. Postquam ergo horum lectiones sedulo notaveramus , codd. ABCD
maxime cum antiquissimo illo codice Germ. 1. (sæculi, sicut ille autumat,
octavi, adeoque vix quadringentos post editas Confessiones annos descripto)
congruere reperimus; E vero potius cum Bertinensi. Hi autem in libb. x.
et xi universis, quater tantum, (quoad saltem lectiones utriusque notavit D.
Martin,) inter se concordant; cæteris Mss. præcipuis, Gislen. Camer. Aquic.
Torn. 1., cum utroque ut plurimum congruentibus, quoties a lectione vulgata
discedant; ita tamen ut Germ. 2. plerumque cum Germ. 1. congruat, uterque
vero, ut et Bertin., lectiones plures sibi proprias habeat. Familias ergo, quas
vocant, duas admodum diversas exhibent. Codd. autem Oxon. ita cum
utroque congruunt, ut in aliis rursus discedant, unde liquet eos e codicibus
antiquis, his affinibus, potius quam ex ipsis fuisse derivatos; sæpissime vero
eas lectiones habent, quas Benedictini, tanto supellectile muniti, in codd.
antiquissimis vel optimis exstare testati sunt.
Cum Codd. ergo ABC, quos per benevolentiam Præfectorum et Sociorum
Colleg. Mertonensis et Ænei Nasi, mihi domi habere licuit, amicorum juniorum
ope adhibita, textum Confessionum a capite ad calcem contuli; codd. vero
DE, quos non nisi in Bibliotheca Bodleiana conferre licuit, postquam eorum
indolem satis exploraverim, iis tantum in locis, haud paucis sane, inspexi,
ubi codd. jam collati inter se discreparunt. Lectt. porro Varr. minoris
sæpe, vel nullius fere, momenti notavi, quo codd. nostrorum indoles me-
lius innotesceret; verborum autem ordinem, quem Augustinus subtilem et
limatum imprimis adhibet, utpote qui Rhetor olim fuerit et acutis auribus
præditus, tacite, ne tædio foret crebra harum minutiarum adnotatio, ad
eorumdem fidem immutavi. Immutavi autem, cum, etsi minutum sit, suum
tamen habeat leporem. Opere vero jam ad finem perduc to, merita editionis
Benedictinæ adeo non elevare vellem, ut nequeam non admirari summam
fidem, diligentiam, acumen, quæ in ea concinnanda, adhibuerunt Monachi
Benedictini.
3
Notulas, quas textui subjecimus, utiles fore speravimus, quod Augustini
mentem subinde plenius declararent, vel rem aliquam, quam in Confessionibus
obiter tantum tetigerit, expressius tractarent, vel ex alia quadam parte ante
oculos sisterent. Eas autem ex editione M. Dubois (Paris. 1776) maximam
partem desumptas esse, jam diximus; quasdam ipsi adjecimus, maxime,
quæ ad Manichæorum hæresin pertinent. Ubique autem fere verba ipsius
Augustini adhibuimus, tum ne nostra cum ipsius sententiis miscere quibusdam
videremur, tum vero quod ipse sensus suos magis vivide esset aperturus,
tum denique quod thesaurus quodammodo sententiarum et dictorum Sancti
illius ita evasurus foret, unde ii, qui in operibus ejus minus versati essent,
divitias, quas per insignem hunc servum Suum Ecclesiæ Suæ contulit Deus,
Monitum 9
rectius æstimarent. Faxit Ille, ut scripta inclyti hujus sanctique propugnatoris
sanæ fidei pietatisque virilis, regnum Ejus, cujus erat et cui serviit nunc
etiam promoveant.
E. B. P.
Oxonii
Die festo S. Bartholomæi
A.D. 1838.
AUGUSTINUS DARIO COMITI, EPISTOLA 231, N. 6
“Sume libros, quos desiderasti, Confessionum mearum. Ibi me inspice, ne me
laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende,
et vide quid fuerim in meipso, per meipsum: et si quid in me tibi placuerit,
lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse
fecit nos, et non ipsi nos: nos autem perdideramus nos; sed qui fecit, refecit.
Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar.”
EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIÆ, CAP. XX
“Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere
potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam
Pelagiana hæresis exstitisset, in eis certe dixi Deo nostro, et sæpe dixi: ‘Da
quod jubes, et jube quod vis.’ Q mea verba Pelagius Romæ cum a quodam
fratre coepiscopo meo fuissent eo præsente commemorata, ferre non potuit;
et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat,
litigavit.”
LIB. II. RETRACTATIONUM CAPUT VI
“Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum
laudant justum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et
affectum; interim quod ad me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur,
et agunt cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis tamen
fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad decimum de
me scripti sunt: in tribus cæteris, de Scripturis sanctis; ab eo quod scriptum
est, In principio fecit Deus coelum et terram
4
, usque ad sabbati requiem.”
ARGUMENTUM
LIBER PRIMUS
A Dei laudibus exorsus, recolit vitæ suæ primordia ad annum decimum
quintum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in lusum et
puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se
fuisse confitetur.
LIBER SECUNDUS
Ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est, sextum
decimum vitæ annum, quem in paterna domo studiis intermissis consumpse-
rat arbitrio proprio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi
dolore, in quibus maxime miratur, se furtum quoddam gratis perpetrasse;
quod contra, cor humanum non nisi aliqua boni specie in malum trahi.
LIBER TERTIUS
De annis ætatis illius decimo septimo, decimo octavo, et decimo nono
transactis Carthagine, ubi dum studiorum gratia commorabatur, spectaculis
et flagitiis ultro se dedit. Ciceronis Hortensio in amorem sapientiæ accenditur.
Eam superbe quærens, in Manichæorum hæresin incurrit, quorum dum hic
obiter errores et ineptias exagitat, de flagitiis et facinoribus, et de verâ
justitiâ disserit luculenter. Uberes ac perennes pro filio lachrymas fundens
Monnica de futurâ ejus resipiscentiâ certior fit, a Deo immisso somnio, et
sancti cujusdam Episcopi responso.
LIBER QUARTUS
Pudet se Manichæorum sectæ addictum fuisse per novennium, atque alios
secum in eumdem errorem pertra isse; tum etiam consuluisse mathematicos:
et amicum sibi interea morte præreptum, acerbiori quam æquum esset animi
dolore fuisse prosecutum; cujus insignem conversionem memorat, et mortis
ejus occasione, de vana et de solida amicitia et quam fluxa sint et caduca
terrena omnia, pluribus disserit. Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto,
a se anno ætatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon
quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno
ætatis ferme vigesimo, per sese intellexerit.
2
Argumentum
3
LIBER QUINTUS
Annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta Fausti
Manichæi imperitia in iis, quæ isti se divinitus scire jactitabant, propositum
in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Romam, ubi rhetoricam profiteretur,
et deinde Mediolanum ut eamdem artem doceret, abdita Dei providentia
missus est; ubi coepit audito Ambrosio resipiscere, et Manichæismo abdicato,
catechumenus in Ecclesia Catholica denuo fieri decrevit.
LIBER SEXTUS
Monnicæ matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium. Ambrosii
mores et vitæ habitus. Aug. annum ætatis agens trigesimum, Ambrosii
conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichæis falso insimulari
clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates haud attingit. Alypii amici
ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita melius instituenda deliberat;
mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitæ conversionem in dies
accenditur.
LIBER SEPTIMUS
Juventatis suæ exordium, id est annum ætatis trigesimum primum, ob mentis
oculos reducit. Narrat se argumento quodam Nebridii valde perculsum, crassis
tamen adhuc tenebris obvolvi, cum de Deo non nisi corporaliter sentire
potuerit; Manichæos ergo impie sentire probe cernit, Ecclesiæ vero fidem
omnino amplecti nequit; a Mathematicorum erroribus revocatur; quæstione
tamen, unde malum? misere torquetur; plurimum e Platonicorum libris
proficit, neque tamen sufficiunt, cum de Christi incarnatione prave senserit;
arreptis vero S. Scripturis, et præsertim Apostolo Paulo, dubitationes ejus
omnes concidunt.
LIBER OCTAVUS
Vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum ætatis trigesimum secun-
dum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, audita ab eo Victorini
conversione, ad imitandum exarsit. Tum vero, iis quæ de Antonio Ægyptio
monacho et duorum aulicorum conversione a Pontitiano didicit, magis magis-
que accensus, post vehementem luctam inter carnem et spiritum, codicem
Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit; lectoque qui ipsi primus occurrit
versiculo, omnino immutatur, et diruptis cupiditatum vinculis totus ad Deum
convertitur.
10 Argumentum
LIBER NONUS
Uni jam Deo vivere studens, Rhetoricæ professionem, sed non ante transactas
vindemiales ferias quæ proxime instabant, abjicere statuit. Interim rure
Cassiciaco apud amicum ejus Verecundum ad percipiendam Baptismi gratiam
se parat; ac tandem cum Alypio, et filio suo Adeodato baptizatur. Nec multo
post, Africam repetens, Ostiam venit, cum amicis et matre Monnica, cujus
vitam et sanctos mores brevi compendio exhibet, quæque ibidem defungitur,
anno ætatis suæ 56, Augustini 33.
LIBER DECIMUS
Quemadmodum prioribus Libris aperuit, qualis ante perceptam baptismi
gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore hæc scribebat.
Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quæ ad ipsum cognoscendum
incunda sit via disquirens, omnes animæ suæ facultates lustrat; sed in
primis memoriam, cujus vim plane stupendam exhibet, Deumque in ipsa
habitare dignari ostendit. Deinde inquirit in actus, in sensus et affectus
suos, ex triplici tentatione, voluptatis, curiositatis et superbiæ; et quid circa
unamquamque præscribat temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de
Christo Mediatore disserit, cujus ope omnes animæ suæ languores sanatum
iri confidit.
LIBER UNDECIMUS
Quæ ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Officia Divina
exequenda fuerit perductus, silentio præterit, Deum ex eo laudaturus, quod
Scripturæ suæ interiora sensim ei aperuerit. Moysen non nisi in Christo
intelligendum esse fatetur, ne exordium quidem libri Geneseos,
In principio
fecit Deus coelum et terram.
De his disserens, occurrit obtrectantibus, quid
faceret Deus antequam coelum et terram conderet; et unde ei in mentem
venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset. Dum vero iis
refellendis insistit, de Tempore copiose et accurate disserit.
LIBER DUODECIMUS
Primi Geneseos versiculi interpretationem prosequitur,
In principio fecit Deus
coelum et terram
; in quo
coeli
nomine significari docet creaturam illam
spiritualem vel intellectualem, quæ faciem Dei semper contemplatur;
terræ
autum vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species
fuerunt posthac formatæ. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam
improbandas esse; imo ex Scripturæ divinæ profunditate sensum multiplicem
Argumentum 11
erui posse et debere, quinimo, quidquid omnino veri in ejus verbis inveniri
potest, id in iis revera contineri, confitetur.
LIBER DECIMUS TERTIUS
Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus
a se creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas
quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus sancti
proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de ejus in nobis
effectibus præclare omnino disserit. Deinde tota conditi Universi historia
nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum ordinem, quem in instituenda
et sanctificanda Ecclesia Deus servare voluit, cum non alio plane fine condita
fuerint universa.
S. Aur. Augu‘tini
Hipponen‘i‘ Epi‘copi
Confe‘‘ionum
Libri Tredecim
5
LIBER PRIMUS
A Dei laudibus exorsus, recolit vitæ suæ primordia ad annum decimum quintum.
Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque
oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur.
I.
Deum vult laudare ab ipso excitatus. Ps. 144, 3; 146, 5. Jac. 4, 6. 1 Pet. 5, 5.
1.
Magnus es , Domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiæ
tuæ non est numerus.
Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ; et
homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui,
et testimonium quia
superbis resistis
: et tamen laudare te vult homo, aliqua
portio creaturæ tuæ. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te,
et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te
6
. Da mihi, Domine, scire
et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit,
an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest
invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris?
Quomodo autem
invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine prædicante?
Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quærentes enim invenient eum
,
et invenientes laudabunt eum. Quæram te, Domine, invocans te; et invocem
te, credens in te: prædicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides
mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per
ministerium prædicatoris tui.
II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum?
Quoniam utique in me ipsum eum vocabo
7
, cum invocabo eum. Et quis
locus est in me quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus
qui fecit coelum et terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me
quod capiat te? An vero coelum et terra quæ fecisti, et in quibus me fecisti,
capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat
te? Quoniam itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem,
nisi esses in me? Non enim ego jam in inferis, et tamen etiam ibi es. Nam
etsi descendero in infernum, ades
. Non ergo essem, Deus meus non omnino
essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te,
§
ex quo
omnia, per quem omnia, in quo omnia
? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo
te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? Quo enim recedam extra
coelum et terram, ut inde in me veniat Deus meus, qui dixit:
Coelum et
terram ego impleo?
III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
Rom. 10, 14.
Ps. 21, 27. Mat. 7, 7.
Ps. 138, 8.
§
Rom. 11, 36.
Jer. 23, 24.
15
16 Liber Primus
3. Capiunt
8
ergone te coelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples,
et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto coelo et
terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines
omnia; quoniam quæ imples, continendo imples? Non enim vasa quæ te
plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum
effunderis super nos
, non tu jaces, sed erigis nos; nec tu dissiparis, sed
colligis nos. Sed qui imples omnia, te toto imples omnia? An quia non possunt
te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia
capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores minora capiunt?
Ergo est aliqua pars tui major, aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla
te totum capit?
IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
4. Quid es ergo, Deus meus? quid, rogo, nisi Dominus Deus?
Quis enim Dominus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum?
Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justis-
sime, secretissime et præsentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et
incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, nunquam
vetus; innovans omnia, et
in vetustatem perducens
superbos
9
,
§
et nesciunt
:
semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens,
et protegens; creans, et nutriens , et perficiens; quærens, cum nihil desit tibi.
Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris
et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis,
et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus,
et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam
non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid
diximus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit aliquis,
cum de te dicit? Et væ tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt.
V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
5. Quis mihi dabit acquiescere in te? Quis mihi dabit ut venias in
cor meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum
amplectar te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari
te jubeas a me, et nisi faciam irascaris mihi, et mineris ingentes miserias?
Parvane ipsa est, si non amem te? Hei mihi! Dic mihi per miserationes tuas,
Domine Deus meus, quid sis mihi.
Dic animæ meæ: Salus tua ego sum
.
Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te, Domine; aperi eas, et
|
dic
animæ meæ: Salus tua ego sum
. Curram post vocem hanc, et apprehendam
te. Noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam.
Act. 2, 18.
Ps. 17, 32.
Job 9, 5. e vers. vet.
§
Mat. 25, 27.
Ps. 34. 3.
|
Ex. 33,
20.
Liber Primus 17
6. Augusta est domus animæ meæ quo venias ad eam; dilatetur abs
te. Ruinosa est; refice eam. Habet quæ offendant oculos tuos; fateor et
scio: sed quis mundabit eam? aut cui alteri præter te clamabo,
Ab occultis
meis munda me, Domine, et ab alienis
2
parce servo tuo?
Credo, propter
quod et loquor
; Domine, tu scis.
Nonne tibi prolocutus sum adversum me
delicta mea, Deus meus:
§
et tu dimisisti impietatem cordis mei?
Non judicio
contendo tecum qui veritas es; et ego nolo fallere meipsum,
ne mentiatur
iniquitas mea sibi
. Non ergo judicio contendo tecum; quia
|
si iniquitates
observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?
VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et æternitatem.
7. Sed tamen, sine me loqui apud misericordiam tuam,
α
me terram et
cinerem
. Sine tamen loqui; quoniam ecce misericordia tua est, non homo irri-
sor meus, cui loquor. Et tu fortasse irrides me; sed
β
conversus misereberis
mei
. Quid enim est quod volo dicere, Domine Deus meus, nisi quia nescio
unde venerim huc? in istam dico vitam mortalem, an mortalem vitalem,
nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi
a parentibus carnis meæ, ex quo et in qua formasti me in tempore; non enim
ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea,
vel nutrices meæ sibi ubera implebant: sed tu mihi per eas dabas alimentum
infantiæ, secundum institutionem tuam et divitias usque ad fundum rerum
dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle amplius quam dabas; et nutrientibus
me dare mihi velle quod eis dabas. Dare enim mihi per ordinatum affectum
volebant quo ex te abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis;
quod non ex eis, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, Deus;
γ
et
ex Deo meo salus mihi universa
. Quod animadverti postmodum, clamante
te mihi per hæc ipsa quæ tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram,
et acquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meæ; nihil
amplius.
8. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de
me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus et alios infantes: nam
ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates
meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram; quia illæ
intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam
meam. Itaque jactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis,
pauca quæ poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. Et cum
mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset; indignabar
non subditis majoribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo
Ps. 18, 13, 14.
Ps. 115, 10.
Ps. 31, 5.
§
Job 9, 2, 3.
Ps. 26, 12.
|
Ps. 129, 3.
α
Gen. 18, 27.
β
Jer. 12, 15.
γ
2 Reg. 23, 5.
18 Liber Primus
vindicabam. Tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem fuisse
magis mihi ipsi indicaverunt nescientes, quam scientes nutritores mei.
9. Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu autem, Domine,
qui et semper vivis, et nihil moritur in te, quoniam ante primordia sæculorum,
et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et Deus es Dominusque omnium
quæ creasti: et apud te rerum omnium instabilium stant causæ; et rerum
omnium mutabilium immutabiles manent origines; et omnium irrationabilium
et temporalium sempiternæ vivunt rationes. Dic mihi supplici tuo, Deus,
et misericors misero tuo; dic mihi utrum jam alicui ætati meæ mortuæ
successerit infantia mea: an illa est quam egi intra viscera matris meæ? Nam
et de illa mihi nonnihil indicatum est, et prægnantes ipse vidi feminas. Quid
ante hanc etiam, dulcedo mea, Deus meus? fuine alicubi, aut aliquis? Nam
quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum
experimentum, nec memoria mea. An irrides me ista quærentem, teque de
hoc quod novi, laudari a me jubes, et confiteri me tibi?
2
. Confiteor tibi, Domine coeli et terræ, laudem dicens tibi de primordiis
et infantia mea quæ non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conjicere,
et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. Eram enim et
vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, jam in fine
infantiæ quærebam. Unde hoc tale animal nisi abs te, Domine? An quisquam
se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere
currat in nos, præterquam quod
tu facis nos
, Domine, cui esse et vivere
non aliud atque aliud est; quia summe esse, atque summe vivere idipsum
es? Summus enim es, et
non mutaris
; neque peragitur in te hodiernus dies,
et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent
vias transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam
anni tui non deficiunt
, anni
tui hodiernus dies: et quam multi jam dies nostri et patrum nostrorum
per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque
exstiterunt, et transibunt adhuc alii, et accipient, et utcumque existent!
§
Tu autem idem ipse es
; et omnia crastina atque ultra, omniaque hesterna et
retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intelligat
3
? Gaudeat
et ipse, dicens:
Quid est hoc
? Gaudeat etiam sic; et amet non inveniendo
invenire potius, quam inveniendo non invenire te.
VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
3
. Exaudi, Deus. Væ peccatis hominum! Et homo dicit hæc, et
misereris ejus; quoniam tu fecisti eum, et peccatum non fecisti in eo. Quis
me commemorat peccatum infantiæ meæ? Quoniam nemo mundus a peccato
coram te, nec infans cujus est unius diei vita super terram.
|
Quis me
Ps. 99, 3.
Mal. 3, 6.
Ps. 101, 28.
§
Ibid.
Ex. 16, 15.
|
Job 14, 4. e vers. vet.
Liber Primus 19
commemorat? An quilibet tantillus nunc parvulus, in quo video quod non
memini de me? Quid ergo tunc peccabam? An quia uberibus inhiabam
plorans? Nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escæ congruenti
annis meis ita inhians , deridebor atque reprehendar justissime. Tunc ergo
reprehendenda faciebam: sed quia reprehendentem intelligere non poteram;
nec mos reprehendi me, nec ratio sinebat. Nam exstirpamus et ejicimus
ista crescentes. Nec vidi quemquam scientem;
cum aliquid purgat, bona
projicere. An pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod
noxie daretur; indignari acriter non subjectis hominibus, liberis et majoribus,
hisque a quibus genitus est, multisque præterea prudentioribus non ad nutum
voluntatis obtemperantibus; feriendo nocere niti quantum potest, quia non
obeditur imperiis quibus perniciose obediretur? Ita imbecillitas membrorum
infantilium innocens est, non animus infantium. Vidi ego et expertus sum
zelantem parvulum: nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu
collactaneum suum. Quis hoc ignorat? Expiare se dicunt ista matres atque
nutrices nescio quibus remediis. Nisi vero et ista innocentia est, in fonte
lactis ubertim manante atque abundante, opis egentissimum, et illo adhuc
uno alimento vitam ducentem, consortem non pati. Sed blande tolerantur
hæc, non quia nulla vel parva, sed quia ætatis accessu peritura sunt. Quod
licet probes, cum ferri æquo animo eadem ipsa non possunt, quando in
aliquo annosiore deprehenduntur.
10. Tu itaque, Domine Deus meus, qui dedisti vitam infanti, et corpus,
quod ita ut videmus instruxisti sensibus, compegisti membris, figura deco-
rasti, proque ejus universitate atque incolumitate omnes conatus animantis
insinuasti; jubes me laudare te in istis et
confiteri tibi, et psallere nomini tuo
Altissime
: quia Deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quæ
nemo alius potest facere, nisi tu, une, a quo est omnis modus; formosissime,
qui formas omnia, et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo ætatem, Domine,
qua me vixisse non memini, de qua aliis credidi, et quam me egisse ex
aliis infantibus conjeci, quanquam ista multum fida conjectura sit, piget me
annumerare huic vitæ meæ, qua vivo in hoc sæculo. Quantum enim attinet
ad oblivionis meas tenebras, par illi est qua vixi in matris utero. Q uod si et
in iniquitate conceptus sum et in peccatis me mater mea in uteru aluit
; ubi,
oro te, Deus meus, ubi, Domine, ego servus tuus, ubi aut quando innocens
fui? Sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi jam cum eo est, eujus nulla
vestigia recolo?
VIII. Unde puer loqui didicerit.
11. Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam; vel potius ipsa
in me venit, et successit infantiæ? Nec discessit illa: quo enim abiit? et
Joh. 5, 2.
Ps. 91, 2.
Ps. 50, 7.
1
2
Liber Primus
tamen jam non erat. Non enim eram infans qui non farer, sed jam puer
loquens eram. Et memini hoc; et unde loqui didicerim, post adverti. Non
enim docebant me majores homines præbentes mihi verba certo aliquo
ordine doctrinæ, sicut paulo post litteras: sed ego ipse mente quam dedisti
mihi, Deus meus, cum gemitibus et vocibus variis, et variis membrorum
motibus edere vellem sensa cordis mei ut voluntati pareretur, nec valerem
quæ volebam omnia, nec quibus volebam omnibus , præsonabam memoria;
cum ipsi appellabant rem aliquam, et cum secundum eam vocem corpus ad
aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod
sonabant, cum eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis
aperiebatur, tanquam verbis naturalibus omnium gentium, quæ fiunt vultu
et nutu oculorum, cæterorumque membrorum actu, et sonitu vocis indicante
affectionem animi, in petendis, habendis, rejiciendis, fugiendisve rebus. Ita
verba in variis sententiis, locis suis posita, et crebro audita, quarum rerum
signa essent, paulatim colligebam, measque jam voluntates edomito in eis
signis ore, per hæc enuntiabam. Sic cum his inter quos eram, voluntatum
enuntiandarum signa communicavi, et vitæ humanæ procellosam societatem
altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate, nutuque majorum
hominum.
IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
12. Deus, Deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificatio-
nes! quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare
monentibus, ut in hoc sæculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad
honorem hominum et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum
ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esse ignorabam miser, et tamen
si segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a majoribus;
et multi ante nos vitam istam agentes, præstruxerant ærumnosas vias, per
quas transire cogebamur, multiplicato labore et dolore filiis Adam. Invenimus
autem, Domine, homines rogantes te; et didicimus ab eis, sentientes te, ut
poteramus, esse magnum aliquem, qui posses, etiam non apparens sensibus
nostris, exaudire nos et subvenire nobis. Nam puer coepi rogare te, auxilium
et refugium meum; et in tuam invocationem rumpebam nodos linguæ meæ;
et rogabam te parvus, non par vo affectu, ne in schola vapularem. Et cum
me non exaudiebas, quod
non
erat
ad insipientiam mihi
10
, ridebantur a
majoribus hominibus, usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil
volebant, plagæ meæ, magnum tunc et grave malum meum.
13. Estne quisquam, Domine, tam magnus animus, prægrandi affectu tibi
cohærens? estne, inquam, quisquam (facit enim hoc quædam etiam stoliditas,)
est ergo, qui tibi pie cohærendo ita sit affectus granditer, ut equuleos
Ps.21, 3.
Liber Primus 1
3
et ungulas, atque hujuscemodi varia tormenta, pro quibus effugiendis tibi
per universas terras cum timore magno supplicatur, ita parvi æstimet,
deridens eos qui hæc acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri
ridebant tormenta quibus pueri a magistris affligebamur? Non enim aut
minus ea metuebamus, aut minus te de his evadendis deprecabamur: et
peccabamus tamen minus scribendo, aut legendo, aut cogitando de litteris,
quam exigebatur a nobis. Non enim decrat, Domine, memoria vel ingenium,
quæ nos habere voluisti pro illa ætate satis; sed delectabat ludere: et
vindicabatur in nos ab eis qui talia utique agebant. Sed majorum nugæ negotia
vocantur; puerorum autem talia cum sint, puniuntur a majoribus: et nemo
miseratur pueros, vel illos, vel utrosque. Nisi vero approbet quisquam bonus
rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer, et eo ludo impediebar
quominus celeriter discerem litteras, quibus major deformius luderem: aut
aliud faciebat idem ipse a quo vapulabam; qui si in aliqua quæstiuncula a
condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur, quam ego
cum in certamine pilæ a collusore meo superabar?
X. Amore lusus et spectaculorem avocatur a litterarum studio.
14. Et tamen peccabam, Domine Deus, ordinator et creator omnium
rerum naturalium, peccatorum autem tantum ordinator
11
: Domine Deus
meus, peccabam faciendo contra præcepta parentum et magistrorum illorum.
Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque
animo illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore
ludendi, amans in certaminibus superbas victorias, et scalpi aures meas
falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per
oculos emicante in spectacula ludosque majorum; quos tamen qui edunt, ea
dignitate præditi excellunt, ut hoc pene omnes optent parvulis suis: quos
tamen cædi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediuntur a studio,
quo eos ad talia edenda cupiunt pervenire. Vide ista, Domine, misericorditer,
et libera nos jam invocantes te; libera etiam eos qui nondum te invocant, ut
invocent te, et liberes eos.
XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
15. Audieram enim ego adhuc puer de vita æterna nobis promissa per
humilitatem
12
Domini Dei nostri descendentis ad superbiam nostram; et
signabar jam signo crucis ejus, et condiebar ejus sale
13
, jam inde ab utero
matris meæ, quæ multum speravit in te. Vidisti, Domine, cum adhuc puer
essem, et quodam die pressu stomachi repente æstuarem pene moriturus;
vidisti, Deus meus, quoniam custos meus jam eras, quo motu animi et qua
fide baptismum Christi tui Dei et Domini mei flagitavi a pietate matris meæ,
et matris omnium nostrum Ecclesiæ tuæ. Et conturbata mater carnis meæ,
quoniam et sempiternam salutem meam charius parturiebat corde casto in
20 Liber Primus
fide tua, jam curaret festinabunda ut Sacramentis salutaribus initiarer et
abluerer, te, Domine Jesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim
recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset ut
adhuc sordidarer, si viverem; quia videlicet post lavacrum illud major et
periculosior in sordibus delictorum reatus foret. Ita jam credebam, et illa
et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non evicit in me jus maternæ
pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. Nam
illa satagebat ut tu mihi pater esses, Deus meus, potius quam ille: et in hoc
adjuvabas eam ut superaret virum, cui melior serviebat; quia et in hoc tibi
utique id jubenti serviebat.
16. Rogo te, Deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio
dilatus sum ne tunc baptizarer: utrum bono meo mihi quasi laxata sunt lora
peccandi, an non laxata sunt? Unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat
undique in auribus nostris, Sine illum, faciat: nondum enim baptizatus est:
et tamen in salute corporis non dicimus, Sine, vulneretur amplius; nondum
enim sanatus est? Quanto ergo melius et cito sanarer, et id ageretur mecum
meorum meaque diligentia, ut recepta salus animæ meæ tuta esset tutela
tua, qui dedisses eam? Melius vero. Sed quot et quanti fluctus impendere
tentationum post pueritiam videbantur, noverat eos jam illa mater; et terram
per eos unde postea formarer, quam ipsam jam effigiem committere volebat.
XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
17. In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adolescentia
metuebatur, non amabam litteras, et me in eas urgeri oderam; et urgebar
tamen, et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi
cogerer. Nemo autem invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Nec
qui me urgebant, bene faciebant; sed bene mihi fiebat abs te, Deus meus. Illi
enim non intuebantur quo referrem quod me discere cogebant, præterquam
ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosæ inopiæ et ignominiosæ gloriæ.
Tu vero cui numerati sunt capilli capitis nostri, errore omnium qui mihi
instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam; meo autem, qui discere
nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus
puer et tantus peccator. Ita de non bene facientibus tu bene faciebas mihi;
et de peccante meipso juste retribuebas mihi. Jussisti enim, et sic est, ut
poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.
XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
18. Quid autem erat causæ cur Græcas litteras oderam, quibus puerulus
imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim
Latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur.
Nam illas primas ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus
Mat. 10, 30.
Liber Primus 21
onerosas poenalesque habebam, quam omnes Græcas. Unde tamen et hoc
nisi de peccato et vanitate vitæ, qua
caro eram, et spiritus ambulans et
non revertens
? Nam utique meliores, quia certiores erant primæ illæ litteræ,
quibus fiebat in me, et factum est, et habeo illud ut et legam si quid scriptum
invenio, et scribam ipse si quid volo, quam illæ quibus tenere cogebar Æneæ
nescio cujus errores, oblitus errorum meorum; et plorare Didonem mortuam,
quia se occidit ob amorem, cum interea meipsum in his a te morientem, Deus
vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.
19. Quid enim miserius misero non miserante seipsum, et flente Didonis
mortem, quæ fiebat amando Æneam; non flente autem mortem suam, quæ
fiebat non amando te, Deus lumen cordis mei, et panis oris intus animæ
meæ, et virtus maritans mentem meam
14
et sinum cogitationis meæ? Non
te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, euge.
Amicitia enim mundi hujus, fornicatio est abs te
15
; et Euge, euge dicitur,
ut pudeat si non ita homo sit. Et hæc non flebam, sed flebam Didonem
exstinctam, ferroque extrema secutam
16
, sequens ipse extrema condita tua,
relicto te, et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia
non legerem quod dolerem. Talis dementia honestiores et uberiores litteræ
putantur, quam illæ quibus legere et scribere didici.
1
2
. Sed nunc in anima mea clamet Deus meus, et veritas tua dicat
mihi: Non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. Nam
ecce paratior sum oblivisci errores Æneæ, atque omnia ejusmodi, quam
scribere et legere. At enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum:
sed non illa magis honorem secreti, quam tegumentum erroris significant.
Non clament adversus me, quos jam non timeo, dum confiteor tibi quæ
vult anima mea, Deus meus, et acquiesco in reprehensione malarum viarum
mearum, ut diligam bonas vias tuas. Non clament adversum me venditores
grammaticæ vel emptores: quia si proponam eis, interrogans utrum verum
sit quod Æneam aliquando Carthaginem venisse Poeta dicit; indoctiores
se nescire respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. At
si quæram quibus litteris scribatur Æneæ nomen, omnes mihi, qui hæc
didicerunt, verum respondebunt; secundum id pactum et placitum, quo inter
se homines ista signa firmarunt. Item, si quæram quid horum majore vitæ
hujus incommodo quisque obliviscatur, legere et scribere, an poetica illa
figmenta; quis non videat quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus
sui? Peccabam ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore præponebam,
vel potius ista oderam, illa amabam. Jamvero unum et unum duo, duo et duo
quatuor, odiosa cantio mihi erat; et dulcissimum spectaculum vanitatis equus
ligneus plenus armatis, et Trojæ incendium, atque ipsius umbra Creusæ
17
.
Ps. 77, 39. e vers. vet. vid. Sabat.
22 Liber Primus
XIV. Litteras Græcas oderat.
1
3
. Cur ergo Græcam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam
et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi
tamen amarus erat puero. Credo etiam Græcis pueris Virgilius ita sit, cum
eum sic discere coguntur, ut ego illum. Videlicet difficultas, difficultas omnino
ediscendæ peregrinæ linguæ, quasi felle aspergebat omnes suavitates Græcas
fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram, et sævis terroribus
ac poenis ut nossem instabatur mihi vehementer. Nam et Latina aliquando
infans utique nulla noveram; et tamen advertendo didici sine ullo metu atque
cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum, et joca arridentium, et lætitias
alludentium. Didici vero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret
cor meum ad parienda concepta sua, quæ non possem, nisi aliqua verba
didicissem, non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus
parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet majorem habere vim ad
discenda ista liberam curiositatem, quam meticulosam necessitatem. Sed illius
fluxum hæc restringit legibus tuis, Deus, legibus tuis a magistror um ferulis
usque ad tentationes martyrum; valentibus legibus tuis miscere salubres
amaritudines, revocantes nos ad te a jucunditate pestifera, qua recessimus a
te.
XV. Precatio ad Deum.
20. Exaudi, Domine, deprecationem meam ne deficiat anima mea sub
disciplina tua; neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas , quibus
eruisti me ab omnibus viis meis pessimis; ut dulcescas
18
mihi super omnes
seductiones quas sequebar; et amem te validissime et amplexer manum
tuam totis præcordiis meis, et eruas me ab omni tentatione usque in finem.
Ecce enim tu, Domine, rex meus et Deus meus, tibi serviat quidquid utile
puer didici; tibi serviat quod loquor, et scribo, et lego, et numero: quoniam
cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi; et in eis vanis peccata
delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in eis multa verba utilia;
sed et quæ in rebus non vanis disci possunt: et ea via tuta est in qua pueri
ambularent.
XVI. Improbat modum juventutis erudiendæ.
21. Sed væ tibi, flumen moris humani! Quis resistet tibi? quamdiu non
siccaberis? quousque volves Evæ filios in mare magnum et formidolosum,
quod vix transeunt qui lignum conscenderint
19
? Nonne ego in te legi et
tonantem Jovem et adulterantem? Et utique non posset hæc duo; sed actum
est, ut haberet auctoritatem ad imitandum verum adulterium, lenocinante
falso tonitruo. Quis autem penulatorum magistrorum audit aure sobria, ex
eodem pulvere hominem clamantem et dicentem: Fingebat hæc Homerus, et
humana ad Deos transferebat; divina mallem ad nos
1
2
? Sed verius 14 dicitur
Liber Primus 23
quod fingebat hæc quidem ille; sed hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne
flagitia flagitia putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos,
sed coelestes deos videretur imitatus.
22. Et tamen, o flumen tartareum, jactantur in te filii hominum, cum
mercedibus ut hæc discant; et magna res agitur, cum hoc agitur publice in
foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium; et saxa tua
percutis et sonas dicens: Hinc verba discuntur, hinc acquiritur eloquentia
rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria. Ita vero
non cognosceremus verba hæc, imbrem aureum, et gremium, et fucum, et
templa coeli, et alia verba quæ in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret
nequam adolescentem proponentem sibi Jovem ad exemplum stupri, dum
spectat tabulam quamdam pictam in pariete, ubi inerat pictura hæc: Jovem
quo pacto Danaæ misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum
factum mulieri? Et vide quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi
coelesti magisterio:
At quem deum (
inquit
)? Qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego
homuncio id non facerem? Ego vero feci illud ita, ac lubens
1
3
.
Non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur;
sed per hæc verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso
verba, quasi vasa electa atque pretiosa; sed vinum erroris quod in eis
nobis propinabatur ab ebriis doctoribus: et nisi biberemus, cædebamur, nec
appellare aliquem judicem sobrium licebat. Et tamen ego, Deus meus, in
cujus conspectu jam secura est recordatio mea, libenter hæc didici, et eis
delectabar miser, et ob hoc bonæ spei puer appellabar.
XVII. Prosequitur contra modum exercendæ juventutis in re litteraria.
23. Sine me, Deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo munere tuo,
in quibus a me deliramentis atterebatur. Proponebatur enim mihi negotium
animæ meæ satis inquietum, præmio laudis, et dedecoris vel plagarum
metu, ut dicerem verba Junonis irascentis et dolentis quod non posset Italia
Teucrorum avertere regem
20
; quæ nunquam Junonem dixisse audieram: se
figmentor um poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid
dicere solutis verbis, quale Poeta dixisset versibus; et ille dicebat laudabilius,
in quo pro dignitate adumbratæ personæ, iræ ac doloris similior affectus
eminebat, verbis sententias congruenter vestientibus. Utquid mihi illud, o
vera vita mea, Deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur præ multis
coætaneis et conlectoribus meis? Nonne ecce illa omnia fumus et ventus?
Itane aliud non erat ubi exerceretur ingenium et lingua mea? Laudes tuæ,
Domine, laudes tuæ per Scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei,
et non raperetur per inania nugarum turpis præda volatilibus. Non enim uno
modo sacrificatur transgressoribus angelis.
24 Liber Primus
XVIII.
Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum
præceptorum.
24. Quid autem mirum quod in vanitates ita ferebar, et a te, Deus meus,
ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta
sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi
confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus verbis
copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? Vides hæc, Domine, et
taces, longanimis, et multum misericors, et verax. Numquid semper tacebis?
Et nunc eruis de hoc immanissimo profundo quærentem te animam, et
sitientem delectationes tuas, et
cujus cor dicit tibi: Quæsivi vultum tuum;
vultum tuum, Domine, requiram
. Nam longe a vultu tuo, in affectu tenebroso.
Non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te, aut reditur ad te. Aut vero
filius ille tuus minor equos, aut currus, vel naves quæsivit, aut avolavit penna
visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige
dissiparet quod dederas proficiscenti? Dulcis pater quia dederas, et egeno
redeunti dulcior.
In affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso, atque id
est longe a vultu tuo.
25. Vide, Domine Deus, et patienter ut vides vide, quomodo diligenter
observent filii hominum pacta litterarum, et syllabarum accepta a prioribus
locutoribus, et a te accepta æterna pacta perpetuæ salutis negligant; ut qui illa
sonorum vetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam,
sine aspiratione primæ syllabæ, ominem, dixerit, displiceat magis hominibus,
quam si contra tua præcepta hominem oderit, cum sit homo. Quasi vero
quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in
eum irritatur, aut vastet quisquam persequendo alium gravius, 16 quam cor
suum vastat inimicando. Et certe non est interior litterarum scientia, quam
scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. Quam tu secretus es,
habitans in excelsis
in silentio, Deus solus magnus, lege infatigabili spargens
poenales cæcitates super illicitas cupiditates! Cum homo eloquentiæ famam
quærit, astans ante hominem judicem, circumstante hominum multitudine,
inimicum suum odio immanissimo insectans, vigilantissime cavet ne per
linguæ errorem dicat, Inter hominibus; et ne per mentis furorem hominem
auferat ex hominibus, non cavet.
XIX. Pueritiæ vitia quæ in majores ætates transeunt.
26. Horum ego puer morum in limine jacebam miser, et hujus arenæ
palæstra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cavebam si
facerem, non facientibus invidere. Dico hæc et confiteor tibi, Deus meus, in
quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. Non
enim videbam voraginem turpitudinis in quam
§
projectus eram ab oculis
Ps. 26, 8.
Luc. 15, 11–32.
Is. 33, 5.
§
Ps. 30, 23.
Liber Primus 25
tuis
. Nam in illis jam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam,
fallendo innumerabilibus mendaciis et pædagogum, et magistros, et parentes
amore ludendi, studio spectandi nugatoria, et imitandi ludicra inquietudine?
Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, vel gula imperitante,
vel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique
delectabantur, tamen vendentibus. In quo etiam ludo fraudulentas victorias,
ipse vanæ excellentiæ cupiditate victus, sæpe aucupabar. Quid autem tam
nolebam pati, atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod
aliis faciebam, et si deprehensus arguerer, vire magis quam cedere libebat?
Istane est innocentia puerilis? Non est, Domine, non est: oro te, Deus meus.
Nam hæc ipsa sunt quæ a pædagogis et magistris, a nucibus, et pilulis,
et passeribus, ad præfectos et reges, aurum, prædia, mancipia, hæc ipsa
omnino quæ succedentibus majoribus ætatibus transeunt, sicuti ferulis majora
supplicia succedunt. Humilitatis ergo signum in statura pueritiæ, Rex noster,
probasti, cum aisti:
Talium est regnum coelorum.
XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis
27. Sed tamen, Domine, tibi excellentissimo atque optimo conditori
et rectori universitatis, Deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum
esse voluisses. Eram enim etiam tunc, vivebam atque sentiebam, meamque
incolumitatem, vestigium secretissimæ unitatis ex qua eram
21
, curæ habebam;
custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum, inque ipsis
parvis, parvarumque rerum cogitationibus veritate delectabar. Falli nolebam,
memoria vigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem,
abjectionem, ignorantiam. Q uid in tali animante non mirabile atque laudabile?
At ista omnia Dei mei dona sunt; non mihi ego dedi hæc: et bona sunt, et
hæc omnia ego. Bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum, et illi
exsulto bonis omnibus quibus etiam puer eram. Hoc enim peccabam, quod
non in ipso, sed in creaturis ejus, me atque cæteris, voluptates, sublimitates,
veritates quærebam; atque ita irruebam in dolores, confusiones, errores.
Gratias tibi, dulcedo mea, et honor meus, et fiducia mea, Deus meus: gratias
tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serva. Ita enim servabis me; et augebuntur,
et perficientur quæ dedisti mihi, et ero ipse tecum; quia et ut sim, tu dedisti
mihi.
Mat. 19, 14.
Deo gratias agit.
LIBER SECUNDUS
Ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est, sextum decimum
vitæ annum, quem in paterna domo studiis intermissis consumpserat arbitrio
proprio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, in quibus
maxime miratur, se furtum quoddam gratis perpetrasse; quod contra, cor humanum
non nisi aliqua boni specie in malum trahi.
I. Adolescentiæ ætatem et vitia recolit.
1. Recordari volo transactas foeditates meas, et carnales corruptiones
animæ meæ: non quod eas amem; sed ut amem te, Deus meus. Amore amoris
tui facio istud, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis
meæ, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et
colligens me a dispersione in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te
aversus in multa evanui
22
. Exarsi enim aliquando satiari inferis in adolescentia,
et silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus; et contabuit species
mea; et computrui coram oculis tuis placens mihi, et placere cupiens oculis
hominum.
II. Annum ætatis suæ decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.
2. Et quid erat quod me delectabat, nisi amare et amari? Sed non
tenebatur modus ab animo usque ad animum quatenus est luminosus limes
amicitiæ; sed exhalabantur nebulæ de limosa concupiscentia carnis et scatebra
pubertatis, et obnubilabant atque offuscabant cor meum, ut non discerneretur
serenitas dilectionis a caligine libidinis. Utrumque in confuso æstuabat, et
rapiebat imbecillam ætatem per abrupta cupiditatum, atque mersabat gurgite
flagitiorum. Invaluerat super me ira tua, et nesciebam. Obsurdueram stridore
catenæ mortalitatis meæ, poena superbiæ animæ meæ; et ibam longius a
te, et sinebas; et jactabar, et effundebar, et diffluebam, et ebulliebam per
fornicationes meas, et tacebas. O tardum gaudium meum! Tacebas tunc, et
ego ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum, superba
dejectione, et inquieta lassitudine.
3. Quis mihi modularetur ærumnam meam, et novissimarum rerum fuga-
ces pulchritudines in usum verteret, earumque suavitatibus metas præfigeret,
ut usque ad conjugale littus exæstuarent fluctus ætatis meæ, si tranquilli-
tas in eis non poterat esse, fine procreandorum liberorum contenta, sicut
præscribit lex tua, Domine, qui formas etiam propaginem mortis nostræ,
potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo
seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe
sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem:
Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi; ego autem vobis parco
; et,
1 Cor. 7, 28.
26
Liber Secundus 27
Bonum est homini mulierem non tangere
; et,
Qui sine uxore est, cogitat
ea quæ sunt Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio junctus est,
cogitat ea quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori
.
Has ergo voces exau-
direm vigilantior, et abscisus propter regnum coelorum, felicior exspectarem
amplexus tuos.
4. Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te; et excessi
omnia legitima tua, nec evasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? Nam tu
semper aderas misericorditer sæviens, et amarissimis aspergens offensionibus
omnes illicitas jucunditates meas, ut ita quærerem sine offensione jucundari;
et ubi hoc possem, non invenirem quidquam, præter te, Domine, præter
te
§
qui fingis
23
dolorem in præcepto
, et percutis ut sanes, et occidis nos
ne moriamur abs te.
Ubi eram, et quam longe exsulabam a deliciis
domus tuæ, anno illo sexto decimo ætatis carnis meæ, cum accepit in me
sceptrum, et totas manus ei dedi, vesania libidinis, licentiosæ per dedecus
humanum, illicitæ autem per leges tuas? Non fuit cura meorum ruentem
excipere me matrimonio; sed cura fuit tantum ut discerem sermonem facere
quam optimum, et persuadere dictione.
III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.
5. Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a
Madauris, in qua vicina urbe jam coeperam litteraturæ atque oratoriæ perci-
piendæ gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis
sumptus præparabantur, animositate magis quam opibus patris, municipis
Thagastensis admodum tenuis. Cui narro hæc? Neque enim tibi, Deus meus;
sed apud te narro hæc generi meo, generi humano, quantulacumque ex
particula incidere potest in istas meas litteras. Et utquid hoc? Ut videlicet
ego et quisquis hæc legit, cogitemus
|
de
quam
profundo clamandum sit
ad te
. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est?
Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum, quod ultra
vires rei familiaris suæ impenderet filio quidquid etiam longe peregrinanti
studiorum causa opus esset? Multorum enim civium longe opulentiorum
nullum tale negotium pro liberis erat: cum interea non satageret idem pater
qualis crescerem tibi, aut quam castus essem; dummodo essem disertus, vel
desertus potius a cultura tua, Deus, qui es unus verus et bonus Dominus
agri tui cordis mei.
6. Sed ubi sexto illo et decimo anno, interposito otio ex necessitate
domestica feriatus ab omni schola, cum parentibus esse coepi, excesserunt
caput meum vepres libidinum; et nulla erat eradicans manus. Quinimo, ubi me
ille pater in balneis vidit pubescentem, et inquieta indutum adolescentia, quasi
ver. 1.
ver. 32, 33.
Mat. 19, 12.
§
Ps. 93, 20.
Deut. 32, 39.
|
Ps. 129, 1.
28 Liber Secundus
jam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit; gaudens vinolentia
in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum, et creaturam tuam pro
te amavit, de vino invisibili perversæ atque inclinatæ in ima voluntatis suæ.
Sed matris in pectore jam inchoaveras templum tuum, et exordium sanctæ
habitationis tuæ: nam ille adhuc catechumenus, et hoc recens erat. Itaque illa
exsilivit pia trepidatione ac tremore; et quamvis mihi nondum fideli, timuit
tamen vias distortas, in quibus ambulant qui
ponunt ad te tergum, et non
faciem.
7. Hei mihi! et audeo dicere tacuisse te, Deus meus, cum irem abs
te longius! Itane tu tacebas tunc mihi? Et cujus erant, nisi tua, verba illa
per matrem meam, fidelem tuam, quæ cantasti in aures meas? Nec inde
quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto
memini ut monuerit cum sollicitudine ingenti ne fornicarer, maximeque ne
adulterarem cujusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres videbantur,
quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam; et te
tacere putabam, atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa
contemnebaris a me filio ejus,
filio ancillæ tuæ, serv o tuo
. Sed nesciebam,
et præceps ibam tanta cæcitate, ut inter coætaneos meos puderet me minoris
dedecoris, quoniam audiebam eos jactantes flagitia sua, et tanto gloriantes
magis, quanto magis turpes essent: et libebat facere non solum libidine
facti, verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego
ne vituperarer, vitiosior fiebam; et ubi non suberat quo admisso æquarer
perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abjectior quo
eram innocentior, et ne vilior haberer quo eram castior.
8. Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniæ, et
volutabar in coeno ejus, tanquam in cinnamis et unguentis pretiosis. Et
in umbilico ejus, quo tenacius hærerem, calcabat me inimicus invisibilis, et
seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quæ jam
de medio
Babylonis fugerat
, sed ibat in cæteris ejus tardior, mater carnis meæ, sicut
monuit me pudicitiam, ita curavit quod de me a viro suo audierat, jamque
pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat, coercere termino
conjugalis affectus, si resecari ad vivum non poterat. Non curavit hoc, quia
metus erat ne impediretur spes mea compede uxoria; non spes illa quam in te
futuri sæculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis volebat
parens uterque: ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania; illa
autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adjumento ad te
adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinæ. Ita enim conjicio,
recolens, ut possum, mores parentum meorum. Relaxabantur etiam mihi
ad ludendum habenæ, ultra temperamentum severitatis, in dissolutionem
Jer. 2, 27.
Ps. 115, 6.
Jer. 51, 6.
Liber Secundus 29
affectionum variarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, Deus meus,
serenitatem veritatis tuæ; et
prodibat tanquam ex adipe iniquitas mea.
IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.
9. Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus
hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. Quis enim fur æquo animo
furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et
feci, nulla compulsus egestate nec penuria, sed fastidio justitiæ, et sagina
iniquitatis. Nam id furatus sum quod mihi abundabat, et multo melius:
nec ea re volebam frui quam furto appetebam; sed ipso furto et peccato.
Arbor erat pirus in vicinia vineæ nostræ pomis onusta, nec forma nec
sapore illecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam, nequissimi
adolescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiæ
more in areis produxeramus; et abstulimus inde onera ingentia, non ad
nostras epulas, sed vel projicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus;
dum tamen fieret a nobis quod eo liberet quo non liceret. Ecce cor meum,
Deus, ecce cor meum quod miseratus es in imo abyssi. Dicat tibi nunc
ecce cor meum quid ibi quærebat, ut essem gratis malus, et malitiæ meæ
causa nulla esset nisi malitia. Foeda erat, et amavi eam; amavi perire: amavi
defectum meum; non illud ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum
amavi: turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium; non
dedecore aliquid, sed dedecus appetens.
V. Neminem peccare sine causa.
2
. Etenim species est pulchris corporibus, et auro, et argento, et omnibus;
et in contactu carnis congruentia valet plurimum, cæterisque sensibus est sua
cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis,
et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictæ
aviditas oritur: et tamen in cuncta hæc adipiscenda non est egrediendum
abs te, Domine, neque deviandum a lege tua. Et vita quam hic vivimus habet
illecebram suam propter quemdam modum decoris sui, et convenientiam
cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum charo nodo
dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter universa hæc atque
hujusmodi, peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione cum
extrema bona sint, meliora et summa deseruntur
24
, tu, Domine Deus noster,
et veritas tua, et lex tua. Habent enim et hæc ima delectationes, sed non
sicut Deus meus qui fecit omnia; quia
in ipso delectatur justus
, et ipse est
deliciæ rectorum corde.
3
. Cum itaque de facinore quæritur qua causa factum sit, credi non
solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicujus illorum bonor um, quæ infima
diximus, esse potuisse apparuerit aut metus amittendi. Pulchra sunt enim et
Ps. 72, 7.
Ps. 63, 11.
2
2
Liber Secundus
decora, quanquam præ bonis superioribus et beatificis abjecta et jacentia.
Homicidium fecit. Cur fecit? Adamavit ejus conjugem aut prædium, aut
voluit deprædari unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere, aut
læsus ulcisci se exarsit. Num homicidium sine causa faceret, ipso homicidio
delectatus? Quis crediderit? Nam et de quo dictum est vecordi et nimis
crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat, prædicta est
tamen causa: Ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus
25
. Quare id
quoque? cur ita? Ut scilicet illa exercitatione scelerum, capta urbe, honores,
imperia, divitias assequeretur, et careret metu legum, et difficultate rerum,
propter inopiam rei familiaris, et conscientiam scelerum. Nec ipse igitur
Catilina amavit facinora sua; sed utique aliud cujus causa illa faciebat.
VI.
Omnia quæ boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.
10. Quid ego miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum
nocturnum sexti decimi anni ætatis meæ? Non enim pulchrum eras, cum
furtum esses; aut vero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma illa
quæ furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator
omnium, Deus bone, Deus summum bonum, et bonum verum meum: pulchra
erant illa poma; sed non ipsa concupivit anima mea miserabilis. Erat enim
mihi meliorum copia; illa autem decerpsi tantum ut furarer. Nam decerpta
projeci, epulatus inde solam iniquitatem, qua lætabar fruens. Nam et si
quid illorum pomorum intravit in os meum, condimentum ibi facinus erat.
Et nunc, Domine Deus meus, quæro quid me in furto delectaverit, et ecce
species nulla est: non dico sicut in æquitate atque prudentia; sed neque
sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et vegetante vita; neque
sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus,
qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quædam defectiva
species et umbratica vitiis fallentibus.
11. Nam et superbia celsitudinem imitatur; cum tu sis unus super
omnia Deus excelsus. Et ambitio quid nisi honores quærit et gloriam; cum
tu sis præ cunctis honorandus unus et gloriosus in æternum? Et sævitia
potestatum 24 timeri vult: quis autem timendus, nisi unus Deus? Cujus
potestati eripi aut subtrahi quid potest? quando, aut ubi, aut quo, vel a quo?
Et blanditiæ lascivientium amari volunt: sed neque blandius est aliquid tua
charitate, nec amatur quidquam salubrius, quam illa præ cunctis formosa et
luminosa veritas tua. Et curiositas affectare videtur studium scientiæ; cum
tu omnia summe noveris. Ignorantia quoque ipsa atque stultitia, simplicitatis
et innocentiæ nomine tegitur; quia te simplicius quidquam non reperitur.
Quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt
26
?
Et ignavia quasi quietem appetit: quæ vero quies certa præter Dominum?
Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu autem es plenitudo
Liber Secundus 2
3
et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. Effusio liberalitatis obtendit
umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. Avaritia multa
possidere vult; et tu possides omnia. Invidentia de excellentia litigat: quid te
excellentius? Ira vindictam quærit: te justius quis vindicat? Timor insolita
et repentina exhorrescit, rebus quæ amantur adversantia, dum præcavet
securitati:
tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat
quod diligis? aut ubi, nisi apud te, firma securitas? Tristitia rebus amissis
contabescit, quibus se oblectabat cupiditas; quia ita sibi nollet, sicut tibi
auferri nihil potest.
12. Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te, et quærit extra te ea,
quæ pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Perverse te imitantur
omnes qui longe se a te faciunt, et extollunt se adversum te
27
. Sed etiam
sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturæ; et ideo non esse
quo a te omnimodo recedatur. Quid ergo in illo furto ego dilexi? et in
quo Dominum meum vel vitiose atque perverse imitatus sum? An libuit
facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam
libertatem captivus imitarer faciendo impune quod non liceret, tenebrosa
omnipotentiæ similitudine? Ecce est ille servus fugiens Dominum suum, et
consecutus umbram. O putredo, o monstrum vitæ, et mortis profunditas!
Potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?
VII.
Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus
sit.
13.
Quid retribuam Domino
, quod recolit hæc memoria mea, et anima
mea non metuit inde? Diligam te, Domine, et gratias agam, et confitear
nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. Gratiæ
tuæ deputo et misericordiæ tuæ, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti.
Gratiæ tuæ deputo et quæcumque non feci mala: quid enim non facere potui,
qui etiam gratuitum facinus amavi? Et omnia mihi dimissa esse fateor; et
quæ mea sponte feci mala, et quæ te duce non feci. Quis est hominum
qui suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem atque
innocentiam suam; ut minus amet
28
te, quasi minus ei necessaria fuerit
misericordia tua, qua donas peccata conversis ad te? Qui enim vocatus a
te secutus est vocem tuam, et vitavit ea quæ me de meipso recordantem
et fatentem legit, non me derideat ab eo medico ægrum sanari, a quo sibi
præstitum est ut non ægrotaret, vel potius ut minus ægrotaret: et ideo
te tantumdem, imo vero amplius diligat; quia per quem me videt tantis
peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum
languoribus non implicari.
VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.
Rom. 8, 9.
Ps. 115, 4.
30 Liber Secundus
14.
Quem fructum habui
miser aliquando
in iis quæ nunc
recolens
erubesco
, maxime in illo furto in quo ipsum furtum amavi? Nihil aliud; cum
et ipsum esset nihil, et eo ipso ego miserior. Et tamen solus id non fecissem,
sic recordor animum tunc meum; solus omnino id non fecissem. Ergo amavi
ibi etiam consortium eorum cum quibus id feci. Non ergo nihil aliud quam
furtum amavi; imo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est revera?
Quis est qui doceat me, nisi qui illuminat cor meum et discernit umbras ejus?
Quid est quod mihi venit in mentem quærere, et discutere, et considerare?
Quia si tunc amarem poma illa quæ furatus sum, et eis frui cuperem, possem
etiam solus, si satis esset committere illam iniquitatem, qua pervenirem
ad voluptatem meam; nec confricatione consciorum animorum accenderem
pruritum cupiditatis meæ. Sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat,
ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.
IX. Contagiosa res sodales mali.
15. Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis;
et væ mihi erat qui habebam illum. Sed tamen quid erat?
Delicta quis
intelligit?
Risus erat, quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui hæc a
nobis fieri non putabant, et vehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat,
quo id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo
quidem facile; sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo
præsens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum, vel sensibus
occurrit, vel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino
solus. Ecce est coram te, Deus meus, viva recordatio animæ meæ. Solus non
facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar:
quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. O nimis inimica
amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et joco nocendi aviditas, et
alieni damni appetitus; nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum
dicitur: Eamus, faciamus; et pudet non esse impudentem.
X. In Deo omne bonum.
16. Quis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem?
Foeda est; nolo in eam intendere, nolo eam videre. Te volo, justitia et
innocentia, pulchra et decora honestis luminibus, et insatiabili satietate.
Quies est apud te valde, et vita imperturbabilis. Qui intrat in te,
intrat in
gaudium Domini sui
; et non timebit, et habebit se optime in optimo. Defluxi
abs te ego, et erravi, Deus meus, nimis devius a stabilitate tua in adolescentia,
et factus sum mihi regio egestatis.
Rom. 6, 21.
Ps. 18, 13.
Mat. 25, 21.
LIBER TERTIUS
De annis ætatis illius decimo septimo, decimo octavo, et decimo nono transactis
Carthagine, ubi dum studiorum gratia commorabatur, spectaculis et flagitiis ultro
se dedit. Ciceronis Hortensio in amorem sapientiæ accenditur. Eam superbe
quærens, in Manichæorum hæresin incurrit, quorum dum hic obiter errores et
ineptias exagitat, de flagitiis et facinoribus, et de verâ justitiâ disserit luculenter.
Uberes ac perennes pro filio lachrymas fundens Monnica de futurâ ejus resipiscentiâ
certior fit, a Deo immisso somnio, et sancti cujusdam Episcopi responso.
I. Amore quem venabatur capitur.
1. Veni Carthaginem; et circumstrepebat me undique sartago flagitioso-
rum amorum. Nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia
oderam me minus indigentem. Quærebam quod amarem, amans amare, et
oderam securitatem, et viam sine muscipulis. Quoniam fames mihi erat intus
ab interiore cibo teipso, Deus meus, et ea fame non esuriebam; sed eram
sine desiderio alimentorum incorruptibilium: non quia plenus eis eram, sed
quo inanior, eo fastidiosior. Et ideo non bene valebat anima mea; et ulcerosa
projiciebat se foras miserabiliter scalpi avida contactu sensibilium. Sed si
non haberent animam, non utique amarentur. Amare et amari dulce mihi erat,
magis si et amantis corpore fruerer. Venam igitur amicitiæ coinquinabam sor-
dibus concupiscentiæ, candoremque ejus obnubilabam de tartaro libidinis; et
tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti
vanitate. Rui etiam in amorem quo cupiebam capi. Deus meus, misericordia
mea, quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus aspersisti! quia et
amatus sum, et perveni occulte ad vinculum fruendi, et colligabar lætus
ærumnosis nexibus, ut cæderer virgis ferreis ardentibus zeli, et suspicionum,
et timorum, et irarum, atque rixarum.
II. Amavit spectacula tragica.
2. Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum
mearum, et fomitibus ignis mei. Quid est quod ibi homo vult dolere, cum
spectat luctuosa atque tragica, quæ tamen pati ipse nollet? Et tamen pati
vult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est voluptas ejus. Quid est,
nisi miserabilis insania? Nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a
talibus affectibus sanus est: quanquam cum ipse patitur, miseria; cum aliis
compatitur, misericordia dici solet
29
. Sed qualis tandem misericordia in rebus
fictis et scenicis? Non enim ad subveniendum provocatur auditor; sed tantum
ad dolendum invitatur: et actori earum imaginum amplius favet, cum amplius
dolet. Et si calamitates illæ hominum vel antiquæ vel falsæ sic agantur, ut
qui spectat non doleat; abscedit inde fastidiens et reprehendens: si autem
doleat, manet intentus, et gaudens lacrymatur.
31
32 Liber Tertius
3. Ergo amantur et dolores? Certe omnis homo gaudere vult. An
cum miserum neminem esse libeat, libet tamen esse misericordem; quod
quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? Et hoc de illa
vena amicitiæ est. Sed quo vadit? quo fluit? Utquid decurrit in torrentem
picis bullientis æstus immanes tetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et
vertitur per nutum proprium de coelesti serenitate detorta atque dejecta?
Repudietur ergo misericordia? Nequaquam. Ergo amentur dolores aliquando.
Sed cave immunditiam, anima mea, sub tutore Deo meo,
Deo patrum
nostrorum, et laudabili et superexaltato in omnia sæcula
; cave immunditiam.
Neque enim nunc non misereor; sed tunc in theatris congaudebam amantibus,
cum sese fruebantur per flagitia, quamvis hæc imaginarie gererent in ludo
spectaculi. Cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et
utrumque delectabat tamen. Nunc vero magis misereor gaudentem in flagitio,
quam velut dura perpessum detrimento perniciosæ voluptatis, et amissione
miseræ felicitatis. Hæc certe verior misericordia; sed non in ea delectat
dolor. Nam etsi approbatur officio charitatis qui dolet miserum; mallet tamen
utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. Si enim est
malevola benevolentia, quod fieri non potest; potest et ille qui veraciter
sinceriterque miseretur, cupere esse miseros ut misereatur. Nonnullus itaque
dolor approbandus, nullus amandus est. Hoc enim tu, Domine Deus, qui
animas amas, longe lateque purius quam nos, et incorruptibilius misereris,
quod nullo dolore sauciaris.
Et ad hæc quis idoneus?
4. At ego tunc miser dolere amabam, et quærebam ut esset quod
dolerem, quando mihi in ærumna aliena, et falsa, et saltatoria, ea magis
placebat actio histrionis, meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrymæ
excutiebantur. Quid autem mirum cum infelix pecus aberrans a grege tuo,
et impatiens custodiæ tuæ turpi scabie foedarer? Et inde erant dolorum
amores, non quibus altius penetrarer; non enim amabam talia perpeti, qualia
spectare; sed quibus auditis et fictis, tanquam in superficie raderer: quos
tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor, et tabes, et sanies horrida
consequebatur. Talis vita mea, numquid vita erat, Deus meus?
III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.
5. Et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua. In quantas
iniquitates distabui, et sacrilegam curiositatem secutus sum, ut deserentem te,
deduceret me ad ima infida, et circumventoria obsequia dæmoniorum, quibus
immolabam facta mea mala, et in omnibus flagellabas me! Ausus sum etiam
in celebritate solemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiæ tuæ concupiscere
et agere negotium procurandi fructus mortis: unde me verberasti gravibus
poenis; sed nihil ad culpam meam, o tu prægrandis misericordia mea, Deus
Dan. 3, 52. Vulg.
2 Cor. 2, 16.
Liber Tertius 33
meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus sum
præfidenti collo, ad longe recedendum a te, amans vias meas et non tuas,
amans fugitivam libertatem.
6. Habebant et illa studia quæ honesta vocabantur, ductum suum in-
tuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior.
Tanta est cæcitas hominum de cæcitate etiam gloriantium. Et major jam eram
in schola rhetoris; et gaudebam superbe, et tumebam typho; quanquam longe
sedatior, Domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus quas faciebant
Eversores (hoc enim nomen scævum et diabolicum, velut insigne urbanitatis
est), inter quos vivebam pudore impudenti, quia talis non eram: et cum
eis eram, et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis
abhorrebam, hoc est ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignoto-
rum verecundiam, quam perturbarent gratis illudendo atque inde pascendo
malevolas lætitias suas. Nihil est illo actu similius actibus dæmoniorum
2
2
.
Quid itaque verius quam eversores vocarentur? Eversi plane prius ipsi atque
perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus, in eo
ipso quo alios irridere amant et fallere.
IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiæ.
7. Inter hos ego, imbecilla tunc ætate discebam libros eloquentiæ, in qua
eminere cupiebam fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanæ;
et usitato jam discendi ordine perveneram in librum cujusdam Ciceronis,
cujus linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. Sed liber ille ipsius
exhortationem continet ad philosophiam, et vocatur Hortensius. Ille vero
liber mutavit affectum meum, et ad teipsum, Domine, mutavit preces meas,
et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis vana spes, et
immortalitatem sapientiæ concupiscebam æstu cordis incredibili; et surgere
coeperam ut ad te redirem. Non enim ad acuendam linguam, quod videbar
emere maternis mercedibus, cum agerem annum ætatis undevigesimum, jam
defuncto patre ante biennium: non ergo ad acuendam linguam referebam
illum librum; neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat.
8. Quomodo ardebam, Deus meus, quomodo ardebam revolare a ter-
renis ad te; et nesciebam quid ageres mecum! Apud te est enim sapientia.
Amor autem sapientiæ nomen Græcum habet [Greek: philosophian], quo
me accendebant illæ litteræ. Sunt qui
seducant per philosophiam
, magno
et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos: et prope
omnes qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et
demonstrantur; et manifestatur ibi salutifera illa admonitio Spiritus tui per
servum tuum bonum et pium:
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam
et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa
Col. 2, 8. 9.
34 Liber Tertius
hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inhabitat omnis pleni-
tudo divinitatis corporaliter.
Et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei,
quoniam nondum mihi hæc apostolica nota erant; hoc tamen solo delectabar
in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam, quæcumque
esset, sapientiam ut diligerem, et quærerem, et 31 assequerer, et tenerem
atque amplexarer fortiter, excitabar sermone illo, et accendebar, et ardebam;
et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non
erat ibi. Quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, Domine, hoc
nomen Salvatoris mei Filii tui, in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum
præbiberat, et alte retinebat; et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis
litteratum, et expolitum, et veridicum, non me totum rapiebat.
V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.
9. Itaque institui animum intendere in Scripturas sanctas, ut viderem
quales essent. Et ecce video rem non compertam superbis , neque nudatam
pueris; sed incessu humilem, successu excelsam et velatam mysteriis: et
non eram ego talis ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad
ejus gressus. Non enim sicut modo loquor, ita sensi cum attendi ad illam
Scripturam: sed visa est mihi indigna quam Tullianæ dignitati compararem.
Tumor enim meus refugiebat modum ejus; et acies mea non penetrabat
interiora ejus. Verumtamen illa erat quæ cresceret cum parvulis; sed ego
dedignabar esse parvulus, et turgidus fastu mihi grandis videbar.
VI. A Manichæis quomodo captus.
2
. Incidi itaque
2
3
in homines superbe delirantes, et carnales nimis et
loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum commixtione
syllabarum nominis tui, et Domini Jesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri
Spiritus sancti. Hæc nomina non recedebant
30
de ore eorum, sed tenus sono
et strepitu linguæ; et cæterum, cor inane veri. Et dicebant, Veritas, et veritas:
et multum eam dicebant mihi, et
nusquam erat in eis
; sed falsa loquebantur,
non de te tantum, qui vere Veritas es, sed etiam de istis elementis hujus mundi
creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui
præ amore tuo, mi Pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. O
Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullæ animi mei suspirabant tibi,
cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter voce sola, et libris multis
et ingentibus! Et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te, inferebantur
pro te sol et luna,
31
pulchra opera tua; sed tamen opera tua, non tu, nec
ipsa prima. Priora enim spiritualia opera tua, quam ista corporea, quamvis
lucida et coelestia. At ego nec priora illa, sed teipsam, te, Veritas, in qua
non est commutatio nec momenti obumbratio
, esuriebam et sitiebam; et
apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus jam
1 Joh. 2, 4.
Jac. 1, 17.
Liber Tertius 35
melius erat amare istum solem, saltem istis oculis verum, quam illa falsa
animo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam; non
avide
32
quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es; neque enim tu eras
figmenta illa inania; nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. Cibus in
somnis simillimus est cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur;
dormiunt enim: at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta
es; quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt
vera corpora ista quæ videmus visu carneo, sive coelestia sive terrestria:
cum pecudibus et volatilibus videmus hæc; et certiora sunt, quam cum
imaginamur ea. Et rursus certius imaginamur ea, quam ex eis suspicamur
alia grandiora, et infinita, quæ omnino nulla sunt, qualibus ego tunc pascebar
inanibus; et non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim,
nec ista corpora es quæ videmus, quanquam in coelo; nec ea es quæ non
videmus ibi, quia tu ista condidisti, nec in summis tuis conditionibus habes.
Quanto ergo longe es a phantasmatibus illis meis, phantasmatibus corporum
quæ omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiæ corporum eorum
quæ sunt; et eis certiora corpora, quæ tamen non es: sed nec anima es, quæ
vita est corporum. Ideo melior vita corporum certiorque quam corpora.
Sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non mutaris, vita
animæ meæ.
3
. Ubi ergo mihi tunc eras, et quam longe? Et longe peregrinabar abs
te, exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam.
Quanto
enim meliores grammaticorum et poetarum fabellæ, quam illa decipula! Nam
versus et carmen et Medea volans utiliores certe, quam quinque elementa
33
varie fucata, propter quinque antra tenebrarum, quæ omnino nulla sunt,
et occidunt credentem. Nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta
transfero. Volantem autem Medeam etsi cantabam, non asserebam; etsi
cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. Væ, væ! quibus gradibus
deductus sum
in profunda inferi
? Quippe laborans et æstuans inopia veri,
cum te, Deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum
confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me præstare
voluisti belluis, sed secundum sensum carnis quærerem. Tu autem eras
interior intimo meo, et superior summo meo
34
. Offendi illam mulierem
audacem, inopem prudentiæ, ænigma Salomonis, sedentem super sellam
in foribus, et dicentem:
Panes occultos libenter edite, et aquam dulcem
furtiv am bibite.
Quæ me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo
carnis meæ, et talia ruminantem apud me, qualia per illum vorassem.
VII. Doctrina Manichæorum absurda cui suffragabatur.
Luc. 15, 16.
Prov. 9, 18.
Prov. 9, 13-17.
36 Liber Tertius
10. Nesciebam enim aliud vere quod est; et quasi acutule movebar ut
suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quærerent unde malum
35
? et
utrum forma corporea Deus finiretur et haberet capillos et ungues? et utrum
justi existimandi essent qui haberent uxores multas simul, et occiderent
homines, et sacrificarent de animalibus? Quibus rerum ignarus perturbabar;
et recedens a veritate, ire in eam mihi videbar; quia non noveram malum
non esse nisi privationem boni
36
, usque ad quod omnino non est. Quod
unde viderem, cujus videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad
phantasma? Et non noveram Deum esse spiritum, non cui membra essent
per longum et latum, nec cui esse moles esset: quia moles in parte minor
est quam in toto suo; et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio
definita, quam per infinitum; et non est tota ubique, sicut spiritus, sicut
Deus. Et quid in nobis esset, secundum quod essemus similes Deo et recte
in Scriptura diceremur
ad imaginem Dei, prorsus ignorabam.
11. Et non noveram justitiam veram interiorem, non ex consuetudine
judicantem, sed ex lege rectissima Dei omnipotentis, qua formarentur mores
regionum et dierum pro regionibus et diebus; cum ipsa ubique ac semper
esset, non alibi alia, nec alias aliter; secundum quam justi essent Abraham,
et Isaac, et Jacob, et Moyses, et David, et illi omnes laudati ore Dei: sed
eos ab imperitis judicari iniquos,
judicantibus ex humano die
, et universos
mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tanquam si quis
nescius in armamentis quid cui membro accommodatum sit, ocrea velit caput
contegi, et galea calceari; et murmuret quod non apte conveniat: aut in uno
die indicto a pomeridianis horis justitio, quisquam stomachetur non sibi
concedi quid venale proponere, quia mane concessum est: aut in una domo
videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non sinatur
qui pocula ministrat: aut aliquid post præsepia fieri, quod ante mensam
prohibeatur; et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non
ubique atque omnibus idem tribui. Sic sunt isti qui indignantur, cum audierint
illo sæculo licuisse justis aliquid, quod isto non licet justis; et quia illis aliud
præcepit Deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem justitiæ utrique
servierint: cum in uno homine, et in uno die, et in unis ædibus videant
aliud alii membro congruere, et aliud jamdudum licuisse, post horam non
licere; quiddam in illo angulo permitti aut juberi, quod in isto juste vetetur
et vindicetur. Numquid justitia varia est et mutabilis? Sed tempora quibus
præsidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. Homines autem quorum vita
super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere sæculorum
priorum, aliarumque gentium quas experti non sunt, cum his quas experti
sunt; in uno autem corpore, vel die, vel domo, facile possunt videre quid
Gen. 1, 27.
1 Cor. 4, 3.
Liber Tertius 37
cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat: in illis
offenduntur
37
, his serviunt.
12. Hæc ego tunc nesciebam, et non advertebam; et feriebant undique
ista oculos meos, et non videbam. Et cantabam carmina, et non mihi
licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter
atque aliter; et in uno aliquo versu, non omnibus locis eumdem pedem. Et
ars ipsa qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non
intuebar justitiam cui ser virent boni et sancti homines, longe excellentius
atque sublimius habere simul omnia quæ praecepit, et nulla ex parte variari,
et tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem
ac præcipientem. Et reprehendebam cæcus pios patres; non solum sicut
Deus juberet atque inspiraret utentes præsentibus, verum quoque sicut Deus
revelaret futura prænuntiantes
38
.
VIII. Contra Manichæos dicit quæ flagitia semper detestanda, quæ facinora.
13. Numquid aliquando aut alicubi injustum est
diligere Deum ex
toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et diligere proximum tanquam
seipsum
? Itaque flagitia quæ sunt contra naturam, ubique ac semper dete-
standa atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. Q si omnes
gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quæ non sic
fecit homines ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas quæ
cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cujus ille auctor est, libidinis
perversitate polluitur. Quæ autem contra mores hominum sunt flagitia, pro
morum diversitate
39
vitanda sunt; ut pactum inter se civitatis aut gentis
consuetudine vel lege firmatum, nulla civis aut peregrini libidine violetur.
Turpis enim omnis pars est suo universo non congruens. Cum autem Deus
aliquid contra morem aut pactum quorumlibet jubet, etsi nunquam ibi factum
est, faciendum est: et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat,
instituendum est. Si enim regi licet in civitate cui regnat, jubere aliquid
quod neque ante illum quisquam, nec ipse unquam jusserat; et non contra
societatem civitatis ei obtemperatur, imo contra societatem non obtempera-
tur, (generale quippe pactum est societatis humanæ obedire regibus suis,)
quanto magis Deo regnatori univer creaturæ suæ, ad ea quæ jusserit, sine
dubitatione serviendum est! Sicut enim in potestatibus societatis humanæ,
major potestas minori ad obediendum præponitur; ita Deus omnibus.
14. Item in facinoribus
3
2
, ubi libido est nocendi, sive per contumeliam,
sive per injuriam; et utrumque vel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus; vel
adipiscendi alicujus extra commodi, sicut latro viatori; vel evitandi mali, sicut
ei qui timetur; vel invidendo, sicut feliciori miserior; aut in aliquo prosperatus,
ei quem sibi æquari timet aut æqualem dolet; vel sola voluptate alieni mali,
Mat. 22, 37-39.
38 Liber Tertius
sicut spectatores gladiatorum, aut irrisores, aut illusores quorumlibet: hæc
sunt capita iniquitatis, quæ pullulant principandi et spectandi et sentiendi
libidine
3
3
,
aut una, aut duabus earum, aut simul omnibus; et vivitur male
adversus tria et septem
40
,
psalterium decem chordarum
decalogum tuum,
Deus altissime et dulcissime. Sed quæ flagitia in te qui non corrumperis? aut
quæ adversus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc vindicas quod in
se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas
suas,
et mentitur iniquitas sibi
, sive corrumpendo ac pervertendo naturam
suam quam tu fecisti et ordinasti, vel immoderate utendo concessis rebus,
vel in non concessa
§
flagrando in eum usum qui est contra naturam
; aut rei
tenentur, animo et verbis sævientes adversus te, et
adversus stimulum
calcitrantes
; aut cum disruptis limitibus humanæ societatis, lætantur audaces
privatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectaverit aut
offenderit. Et ea fiunt cum tu derelinqueris, fons vitæ, qui es unus et verus
creator et rector universitatis; et privata superbia diligitur in parte
41
unum
falsum. Itaque pietate humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala,
et propitius es peccatis confitentium, et
|
exaudis gemitus compeditorum
, et
solvis a vinculis quæ nobis fecimus, si jam non erigamus adversus te cornua
falsæ libertatis,
α
avaritia
42
plus habendi, et damno totum amittendi; amplius
amando proprium nostrum, quam te omnium bonum.
IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.
15. Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates, sunt peccata
proficientium, quæ a bene judicantibus et vituperantur ex regula perfectionis,
et laudantur spe frugis, sicut herba segetis. Et sunt quædam similia vel
flagitio vel facinori, et non sunt peccata; quia nec te offendunt Dominum
Deum nostrum, nec sociale consortium: cum conciliantur aliqua in usum
vitæ congrua tempori, et incertum est an libidine habendi; aut puniuntur
corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi.
Multa itaque facta quæ hominibus improbanda viderentur, testimonio tuo
approbata sunt; et multa laudata ab hominibus, te teste damnantur: cum sæpe
se aliter habet species facti, et aliter facientis animus, atque articulus occulti
43
temporis. Cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas,
etiam si hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore
occultes, et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis; quis
dubitet esse faciendum
44
, quando ea justa est societas hominum, quæ servit
tibi? Sed beati qui te imperasse sciunt. Fiunt enim omnia a servientibus tibi,
vel ad exhibendum quod ad præsens opus est, vel ad futura prænuntianda
45
.
X. Nugæ Manichæorum de terræ fructibus.
1 Joh. 2, 16.
Ps. 143, 9.
Ps. 26, 12.
§
Rom. 1.
Act. 9, 5.
|
Ps. 101, 21.
α
Ps.
74, 5, 6.
Liber Tertius 39
16. Hæc ego nesciens, irridebam illos sanctos servos et Prophetas
tuos. Et quid agebam cum irridebam eos
46
, nisi ut irriderer abs te; sensim
atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum
47
plorare cum
decerpitur, et matrem ejus arborem lacrymis lacteis? Quam tamen ficum
si comedisset aliquis sanctus, alieno
48
sane, non suo scelere decerptam,
misceret visceribus, et anhelaret de illa angelos, imo vero particulas
49
Dei,
gemendo in oratione atque ructando
4
2
: quæ particulæ summi et veri Dei
ligatæ fuissent in illo pomo, nisi electi
4
3
sancti dente ac ventre solverentur. Et
credidi miser magis esse misericordiam præstandam fructibus terræ, quam
hominibus, propter quos nascerentur. Si quis enim esuriens
50
peteret, qui
Manichæus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur,
si ei daretur.
XI. Planctus et somnium matris de filio.
17. Et
misisti manum t